Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT XIII. Quod soli qui experiuntur agnoscant dulcedinem castitatis.
1 | In his igitur omnibus quanto mens ad subtiliorem profecerit puritatem, tanto sublimius intuebitur Deum, et admirationis intra semetipsam potius capiet incrementa, quam loquendi facultatem aut sermonem narrationis inveniet. Ut enim vim laetitiae huius inexpertus mente non valet percipere, ita explicare sermone non valebit expertus; tamquam si quis dulcedinem mellis ei qui numquam quidquam dulce gustaverit, velit sermonibus enarrare, profecto nec ille saporis illius suavitatem quam numquam ore percepit auribus capiet, nec ille dulcedinem quam gustus voluptate cognovit verbis poterit indicare: sed propria tantum agnitione suavitatis illectus, necesse est ut experti saporis iucunditatem intra semetipsum solummodo tacitus admiretur. |
2 | Ita igitur quisquis in hunc quem praediximus virtutum statum meruerit pervenire, haec omnia quae in suis peculiari gratia Dominus operatur tacita mente perlustrans, horumque omnium attonita consideratione flammatus, cum intimo cordis exclamabit affectu: Mira opera tua, Deus, et anima mea cognoscet nimis [Psal. CXXXVIII]. Istud ergo est mirabile opus Dei, hominem carneum, carnales affectus in carne positum respuisse, et in tanta rerum atque incursuum varietate unum tenere animi statum, atque immobilem in omni accidentium permutatione durare. |
3 | Qua virtute fundatus senex quidam, cum apud Alexandriam turbis infidelium circumfusus, non solum maledictis, verum etiam gravissimis impellentium urgeretur iniuriis, eique a subsannantibus diceretur: Quid miraculi Christus vester, quem colitis, fecit? ille inquit, Ut his ac maioribus, si intuleritis, non movear nec offendar iniuriis. |