Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT XII. De mirabilibus quae peculiariter in sanctis suis Deus operatur.
1 | Magna enim vere, atque mirifica sunt, nec ulli hominum penitus, nisi his tantum qui experti sunt, nota, quae Dominus fidelibus suis adhuc in isto corruptionis vasculo constitutis ineffabili largitur liberalitate. Quae Propheta mentis puritate perlustrans, tam ex sua quam ex illorum persona qui in hunc statum affectumque perveniunt, exclamavit: Mira opera tua, Domine, et anima mea cognoscet nimis [Psal. CXXXVIII]. Alioquin nihil novi nec magni intelligitur propheta dixisse, si alio cordis affectu vel de aliis operibus Dei haec pronuntiasse credatur. Nullus etenim est hominum qui mira esse opera Dei etiam ex ipsius creaturae magnitudine non agnoscat. Caeterum illa quae in sanctis suis quotidiana operatione dispensat, ac speciali munificentia [Lips. in marg. magnificentia] affluenter effundit, nullus alius nisi anima perfruentis agnoscit, quae in secreto conscientiae suae ita est beneficiorum eius arbitra singularis, ut ea non solum nullo valeat sermone disserere, sed ne sensu quidem et cogitatione complecti, cum ab illo ignito fervore discedens, ad istos materiales ac terrenos intuitus fuerit devoluta. Quis enim in se opera Domini non miretur, cum insatiabilem ventris ingluviem et sumptuosam gulae perniciosamque luxuriam ita in se viderit fuisse compressam, ut vix ipsum exiguum ac vilissimum cibum raro invitusque percipiat? |
2 | Quis non obstupescat opera Dei, qui illum ignem libidinis, quem naturalem antea et velut inexstinguibilem esse credebat, ita refriguisse persenserit, ut ne simplici quidem se corporis motu sentiat incitari? Quomodo non virtutem Domini contremiscat quisque, cum homines quondam diros atque truculentos qui ad summum iracundiae furorem etiam blandissimis subditorum irritabantur obsequiis, ad tantam transisse viderit lenitatem, ut non solum nullis iam commoveantur iniuriis, sed etiam cum illatae fuerint, summa magnanimitate congaudeant? |
3 | Quis plane non miretur opera Dei, ac toto proclamet affectu: Quia ego cognovi quod magnus est Dominus [Psal. CXXXIV]; cum vel se, vel alium quempiam ex rapacissimo liberalem, ex prodigo continentem, ex superbo humilem, ex delicato ac tenero squalidum hirsutumque perspexerit, et egestatem atque angustiam praesentium rerum etiam voluntarie perferentem? |
4 | Ista sunt profecto mira opera Dei, quae peculiariter anima Prophetae similiumque eius mirificae contemplationis intuitu stupefacta cognoscit. Ista sunt prodigia quae posuit super terram, quae idem propheta considerans, ad admirationem eorum cunctos populos advocat, dicens: Venite et videte opera Dei, quae posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad fines terrae, arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni [Psal. XLV]. Quod enim maius potest esse prodigium, quam sub momento brevissimo ex rapacissimis publicanis apostolos fieri, ex persecutoribus truculentis praedicatores Evangelii patientissimos reddi, ita ut eam quam persequebantur fidem etiam effusione sui sanguinis propagarent? |
5 | Ista sunt opera Dei quae se quotidie una cum Patre operari Filius protestatur, dicens: Pater meus usque hodie operatur, et ego operor [Ioan. V]. De istis operibus Dei beatus David in spiritu canens: Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus [Ps. LXXI]. De istis et Amos propheta, Qui facit, inquit, omnia et convertit ea et transmutat in matutinam umbram mortis [Amos. V]. Haec est nempe immutatio dexterae Excelsi [Psal. LXXVI]. De hac salutari operatione Dei orat Propheta Dominum, dicens: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis [Psal. LXVII]. Et ut praetermittam illas secretas atque absconditas dispensationes Dei, quas intra se peculiariter exerceri mens sanctorum omnium momentis singulis intuetur, illam coelestem infusionem laetitiae spiritalis, qua deiectus animus insperati gaudii alacritate sustollitur ad illos ignotos cordis excessus, et tam ineffabilia quam inaudita solatia gaudiorum, quibus nonnumquam ignavissimo stupore torpentes, ad orationem ferventissimam, velut de somno profundissimo suscitamur; hoc, inquam, est gaudium de quo B. Apostolus, Quod oculus, inquit, non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [I Cor. II], eius scilicet qui terrenis vitiis hebetatus adhuc homo est et humanis inhaeret affectibus, nihilque de istis Dei muneribus intuetur Denique idem Apostolus tam de se quam de similibus sibi, qui iam de humana conversatione discesserant, subiecit dicens, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. |