monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 2, 12, X. Responsio quod per somnum accidens carnis commotio non officiat castitati. <<<     >>> XII. De mirabilibus quae peculiariter in sanctis suis Deus operatur.

Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT XI. Quod multum intersit inter castitatem et continentiam.

1 Quamobrem perfectio castitatis a laboriosis continentiae rudimentis perpetua tranquillitate discernitur. Haec est enim verae consummatio castitatis, quae non impugnans carnalis concupiscentiae motus, sed toto horrore detestans, iugem atque inviolabilem sui retinet puritatem, [Etiam alibi (Lib. VI Inst. cap. 15 et 16) contendit Cassianus castitatem ab Apostolo designatam nomine sanctificationis et sanctimoniae. I Thessal. IV: Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra. Et ad Hebr. XII: Pacem sectamini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.] nec potest aliud quid esse quam sanctitas.
2 Hoc autem fiet, quando iam desinens caro adversus spiritum concupiscere, desideriis eius virtutique consenserit, coeperintque sibi invicem pace firmissima foederari, et secundum psalmographi sententiam habitaverint fratres in unum [Psal. CXXXII], illam repromissam a Domino beatitudinem possidentes de qua ait: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est [Matth. XVIII]. Quisquis ergo [De utraque nomenclatura, Iacob et Israelis, deque intellectuali sive intelligibili Iacob, egimus alio loco. Vide plura lib. VII de Incarnat. cap. 9.] intellectualis illius Iacob, id est, supplantatoris transcenderit gradum, ab illa continentiae colluctatione ac supplantatione vitiorum, obstupefacto femoris nervo, ad Israelis meritum perpetua cordis directione conscendet.
3 Quem ordinem etiam beatus David ita Spiritus sancti vaticinatione distinxit, in primis inquiens, Notus in Iudaea Deus, id est, in anima quae adhuc sub peccatorum confessione retinetur, Iudaea enim confessio interpretatur: in Israel autem, id est, in eo qui videt Deum, sive (ut quidam interpretantur) rectissimus Dei est, non solum notus, sed etiam magnum est nomen eius.
4 Deinde ad sublimiora nos provocans, ac volens etiam locum ipsum quo Dominus delectatur, ostendere: Et factus est, inquit, in pace locus eius, id est, non in conflictu certaminis et colluctatione vitiorum, sed in castimoniae pace et in cordis tranquillitate perpetua. Hunc igitur pacis locum exstinctione carnalium passionum si quis meruerit obtinere, ex hoc quoque proficiens gradu, ac [Ita et D. Hieronymus interpretatur ep. 29: In Sion, id est, in specula, in sublimitate dogmatum atque virtutum, in anima credentis. Et alibi: Sion, quae interpretatur specula, eo quod in monte sita sit, arx vocatur: reliqua autem urbis pars Ierusalem dicitur, quae prius appellabatur Iebus et Salem. De Sion spiritali multa erudite et prolixe Petrus Berchorius in suo morali Dictionario, ubi inter alia significata interpretatur Sion religionem, sive religiosum.] Sion spiritalis, id est, specula Dei consequenter effectus, erit etiam habitatio eius.
5 Non enim in conflictu continentiae, sed in iugi virtutum specula Dominus commoratur, ubi iam non retundit, non comprimit, sed in perpetuum confregit potentias arcuum, ex quibus videlicet adversum nos libidinum quondam iacula dirigebantur ignita. Videtis ergo quia sicut non est in colluctatione continentiae, sed in castitatis pace locus Domini, ita etiam habitatio eius in specula sit et contemplatione virtutum. Unde non immerito portae Sion cunctis tabernaculis Iacob praeferuntur: Diligit enim Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob [Psal. LXXXVI]. Quod autem per hoc inevitabilem esse commotionem carnis asseritis, quod urina cum vesicam iugi instillatione repleverit, quieta etiam suscitet membra, licet veris sectatoribus puritatis ad obtinendam eam nihil praeiudicet ista commotio, quam haec sola interdum et tamen per soporem necessitas excitarit; sciendum tamen est, quod ita si commota fuerint, ad quietem propriam reducantur castitatis imperio, ut non modo cum nullo pruritu, sed ne cum minima quidem libidinis recordatione sedentur. Et idcirco ut cum lege animi lex quoque congruat corporalis, etiam in ipsius aquae potu ita est nimietas castiganda, ut humoris quotidiani illa collectio prius arefactis influens membris, illum quem inevitabilem putatis corporis motum, non solum rarissimum, verum etiam lentum reddat ac tepidum frigidumque (ut ita dixerim) ignem, et absque ullius adustionis ardore rorantem suscitet flammam, instar [Pulchra allegoria visionis Mosaicae: De qua legitur Exodi III: Apparuit Dominus Moysi in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.] admirabilis illius Mosaicae visionis, ut carnis nostrae rubus innoxio igne circumdata non uratur [Exod. III]; vel sicut illorum trium iuvenum, quibus ita rorante spiritu fornacis Chaldaicae flamma discussa est, ut nec capillos eorum aut fimbrias odor ignis afflaret [Daniel. III]; ut illud quodammodo quod sanctis repromittitur per prophetam, incipiamus iam in hoc corpore possidere: Cum ambulaveris per ignem, non combureris, et flamma non ardebit in te [Isa. XLIII].
Cassianus HOME

csg576.34

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik