1 | Chaeremon: Apparet vos necdum verae castitatis agnovisse virtutem, quandoquidem districtionis auxilio eam a vigilantibus tantum creditis retentari. Et inde est quod putatis a dormientibus, quasi rigore animi resoluto, integritatem non posse servari. Porro castitas non, ut arbitramini, [Districtionis, id est, austeritatis. Ita passim apud Cassianum. Sed amore sui; intelligo ipsius castitatis, quae per se amabilis est, iuxta illud Ciceronis dictum: Virtus, si oculis cerni posset, mirabiles sui amores in animis hominum excitaret (I Offic.).] districtionis praesidio, sed amore sui et propriae puritatis delectatione subsistit. [Castitatem a continentia distingui docuit itidem Cassianus lib. VI cap. 4: Aliud, inquit, est continentem esse, id est, ἐγκρατῆ; aliud castum, et, ut ita dicam, in affectum integritatis vel incorruptionis transire, quod dicitur ἁγνόν. Cui consentit D. Bernardus quodam loco (In serm. de Verbis Sap., tom. II) ita scribens: Nota aliud esse continentem, aliud castum. Luxuriosus et castus sibi repugnant. Luxuriosi est motus sentire, et motibus consentire; casti nec motus sentire, nec motibus consentire. Continens est in medio, utrobique sumens participium, cum altero commune habens motus sentire, cum altero motibus non consentire, etc. Porro notandum ex D. Thoma (2-2, q. 155, art. 1 et 2), continentiae nomen dupliciter accipi: primo ut significet virtutem quamdam, qua quis ab omni delectatione venerea abstinet, quomodo passim sumitur in Scriptura sacra, et apud SS. Patres, nec differt a castitate: unde et hac ratione tres continentiae gradus a theologis distinguuntur, virginalis, vidualis, et coniugalis, ut supra (Cap. 7) de castitate dictum est; secundo, ut significet firmitatem animi, qua quis resistit pravis concupiscentiis, quae in eo vehementes sunt: et hoc modo accipit Philosophus continentiam in septimo Ethicorum (Interrog. 7 et seq.), eamque vocat ἐγκράτειαν. Et hoc etiam modo accipitur continentia in collationibus Patrum, ait sanctus Thomas, haud dubie hunc locum respiciens. D. Basilius in Regulis fusius disputatis continentiam paulo latius sumit, ut et abstinentiam et temperantiam, et caeteras virtutes passionum moderatrices complectatur: Qui omnibus, ait, animi sui affectionibus moderatur, neque voluptatum titillatione permovetur, contraque fortiter constanterque adversus quamcumque pravam libidinem animatus est, hic perfecte continens est.] Non enim castitas, sed continentia dicitur, ubi adhuc ei aliqua resistit adversitas voluptatis. Videtis ergo his qui castitatis affectum per Dei gratiam medullitus receperunt, districtionis cessationem cum dormiunt non obesse, quae [Haec omisit Dionysius paraphrastes. Sensus esse videtur: Cessatio sive interruptio solitae districtionis et austeritatis diurnae per somnum nocturnum non officit dormientibus, nec eorum castitati, dum carnis motus patiuntur in somnis, cum etiam vigilantes huiusmodi motus ac stimulos patiantur inviti, ut de seipso testatur Apostolus II Corinth. XII. Unde eis infida dicitur districtio, sive austeritas, quia non statim eos etiam vigilantes ab omni tentatione carnis liberat. Est tamen magnum discrimen inter hominem vigilantem et dormientem in huiusmodi illusionibus et illecebris carnis. Siquidem vigilans cum sit integri et liberi arbitrii, et iudicii, si consentiat, non habet quo excusetur; dormiens vero, cum non habeat liberum rationis usum, nec consentire potest, nec dissentire, proinde nec bene agere nec male. Et ideo quod agit dormiens, non imputatur ei ad culpam, sicut nec illud quod agit furiosus aut amens, ait S. Thomas (I p., q. 8, art. 8; 2-2, q. 154, art. 5). Hinc D. Prosper lib. III de Vita Contemplativa cap. 6: Mens, inquit, absentibus plerumque imaginibus delectatur, affecta carnaliter, ut nimia sordidae cogitationis intentione defixa, non sibi imagines corporum videatur amplexari, sed corpora. Hinc est quod ille corporis fluxus, qui fit in dormientibus sine culpa, interdum vigilantibus contingat ex culpa. Aliud enim est quod in dormiente fit, aliud quod vigilans facit. Ibi naturaliter plenitudo humoris expellitur, hic turpiter concupiscentia publicatur. Sed haec concupiscentia illis vigilantibus hunc elicit fluxum, quibus per foeda colloquia sordidum commoverit appetitum, etc.] infida etiam vigilantibus ratione certissima comprobatur. |
2 | Quidquid enim cum labore comprimitur, temporales dimicanti praestat inducias, non tamen perpetuam securitatis quietem tribuit post laborem. Quidquid autem profunda fuerit virtute devictum, absque ulla inquietudinis suspicione compositum, iugem pacis victori conferet firmitatem. Quamobrem donec pulsari nos carnis commotione sentimus, noverimus nos ad castitatis necdum pervenisse fastigia, sed adhuc sub infirmitate continentiae constitutos praeliis fatigari, in quibus necesse est dubios semper esse eventus. Quod autem inevitabilem esse commotionem carnis hoc astruere voluistis indicio, quod ea ne ipsi quidem eunuchi carere demptis genitalibus possunt, sciendum est [De spadonibus, sive eunuchis, fuse disserit D. Basilius lib. de Vera Virginitate, ubi illos eunuchos damnat qui tuendae castitatis causa seipsos exsecuerunt, ut Origenes: ostenditque huiusmodi homines castratos, licet ad coitum inhabiles, maioribus luxuriae stimulis agitari ac perurgeri, atque in libidinem caeteris proniores esse. Et D. Hieronymus lib. I in Iovinianum: In longam, inquit, securamque libidinem exsectus spado. Quibus consonat illa Salomonis sententia: Spado complectens virginem, et suspirans (Prov. XXX), quia nimirum nequit explere libidinem, et quod ardenter appetit opere complere.] non eis carnales aestus nec affectum libidinis, sed solam sativae generationis deesse virtutem. Unde manifestum est ne illos quidem si ad hanc ad quam nos nitimur castitatem, cupiunt pervenire, ab humilitate et contritione cordis vel continentiae districtione debere laxari, licet nequaquam sit discredendum minore ab eis castimoniam posse labore ac studio comprehendi. |