monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 2, 12, VII. De differentiis et gradibus castitatis. <<<     >>> IX. Interrogatio an corporis motum etiam dormientes possimus evadere.

Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT VIII. Quod de natura castitatis et effectibus eius inexperti tractare non possint.

1 Sed haec suscipere et probare, et utrum possibilia an impossibilia sint, certo examine definire poterit nemo, nisi per experientiam longam et puritatem cordis, [Hoc est, ad terminos et limites utriusque cognoscendos et retinendos, verbi Dei ductu pervenerit; et quid cuique proprium, consentaneum et tribuendum agnoverit.] ad confinia carnis ac spiritus verbo Domini dirigente pervenerit. De quo beatus Apostolus: Vivus est, inquit, sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis [Hebr. IV]. Et ita inter illorum quodammodo terminos collocatus, quid humanae conditioni necessario sit atque inevitabiliter attributum, quidve consuetudine vitiosa et incuria iuventutis invectum, velut inspector et arbiter iusta trutinatione discernet, ac super eorum effectu atque natura non falsis vulgi opinionibus acquiescet, sed puritatis modum certa experientiae suae libra et iusta examinatione perpendens, [Carpit errorem quorumdam, qui, cum ex negligentia aut culpa sua pollutionem incurrant, eam tamen non suo vitio, sed naturae imbecillitati ascribunt et imputant, non sine iniuria Conditoris. Caeterum constat pollutionem nocturnam non raro dormientibus ex naturae infirmitate aut redundantia humorum, absque ulla culpa contingere, quemadmodum supra ex D. Gregorio ostensum est.] nequaquam illorum decipietur errore qui negligentiae suae vitio crebrioribus quam natura compellit, egestionibus sordidati, de naturali conditione causantur.
2 Cumque eos constet inferre potius vim naturae, et extorquere ab ea pollutionem quam ipsa non ingerit, intemperantiam suam ad necessitatem carnis, immo ad eius referunt Creatorem, proprias culpas ad naturae infamiam transferentes. De quibus in Proverbiis eleganter exprimitur, [Habetur haec sententia in Graeco non XVIII cap. Proverbiorum, ut notat Ciaconii editio Lugdun., sed XIX, ubi vulgata versio: Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Dominum fervet animo suo.] Insipientia viri corrumpit vias eius, Deum autem causatur in corde suo (Proverb. XIX, sec. LXX). Postremo si quis huic assertioni nostrae fidem derogare voluerit, quaeso ut non ante praeiudicata nobiscum opinione disceptet, quam disciplinae huius suscipiat instituta.
3 Cumque haec perpaucis mensibus illa qua traditur moderatione servaverit, profecto haec quae diximus vero poterit probare iudicio. Caeterum frustra de cuiuslibet artis ac disciplinae fine contendit, quisquis non prius omnia quae ad consummationem eius pertinent, summo fuerit studio ac virtute sectatus. Velut si verbi gratia similitudinem mellis ex tritico, aut rursum ex eo, sicut etiam ex raphani linique seminibus lenissimi olei liquorem produci posse confirmem [Vide Plin. lib. XV c. VII, et lib. XX c. IV et alibi]; si quis horum penitus ignarus assistat, nonne contra rerum naturam hoc esse conclamans, me velut apertissimi auctorem mendacii deridebit?
4 Cui si ego testes innumeros qui haec se et vidisse, et gustasse, et fecisse, testentur exhibeam; rationem insuper atque ordinem quo illae species, vel in olei pinguedinem, vel in mellis dulcedinem transformentur, edisseram; ille autem in stultissimae persuasionis obstinatione persistens, neget ab illis seminibus quidquam vel dulcedinis vel pinguedinis posse produci; nonne magis notanda est irrationabilis eius pervicaxque contentio, quam sermonis mei veritas irridenda, quae multorum ac fidelium testium gravitate, et evidentibus documentis, et quod his amplius est, experientiae probatione fulcitur?
5 Et ideo quisquis ad illum puritatis statum iugi cordis intentione pervenerit, ut iam, mente ab huius passionis titillatione penitus absoluta, per soporem caro eius velut redundantiam superflui humoris expellat, conditionem modumque naturae certissime deprehendit, et ita cum expergefactus invenerit carnem suam post longa tempora se inscio atque ignorante pollutam, tum demum de naturali necessitate causetur ad illum sine dubio perveniens statum, ut talis inveniatur in nocte qualis in die, talis in lecto qualis in oratione, talis solus qualis turbis hominum circumseptus. Postremo ut numquam se talem [Nudum scilicet: de qua nudatione, seu corporis nudi lascivia aut curiosa inspectione, castitatis et pudicitiae cultoribus, praesertim religiosis, summopere cavenda, audi D. Bernardum non minus graviter quam religiose, nec minus subtiliter quam eleganter disserentem (In tractat. de Ordine vitae): Audire, inquit, quod turpe sit, pudori maximo est; videre vero, si quid huiusmodi accidat, quanti horroris est? Quod ergo in aliis displicet, numquid potest in seipso non displicere? Nec ipsa natura nos aliter docet, quae perfecte quidem omnes partes nostri corporis explicavit, ut et necessitati consuleret, et gratiam venustaret; sed tamen eas, quae decori ad aspectum forent, in quibus formae apex, quasi in arce quadam locatus, et figurae suavitas, et vultus species emineret, operandique usus esset paratior, obvias atque apertas reliquit. Eas vero in quibus esset naturale obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tamquam in ipso emendavit atque abscondit corpore, partim docuit atque suasit tegendas. Nonne igitur ipsa natura magistra fit verecundiae? Cuius modestia id quod in hac corporis nostri fabrica abditum reperit, operuit et texit (Vide Pererium lib. VI Comment. in Genes. c. 3 et 9). Ergo naturae opifex sic nostrae studuit verecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodivit corpore, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret atque ab aspectu nostro averteret, ne purgatio ventris visum oculorum offenderet. De quo pulchre Apostolus: Quae videntur, inquit, corporis nostri membra infirmiora necessaria sunt; et quae putamus ignobiliora membra corporis esse, eis abundantiorem honorem circumdamus; et quae inhonesta nostra sunt, abundantiorem honestatem habent (II Cor. XII). Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam, ut non solum abscondamus ab oculis, verum etiam quae abscondenda accepimus, eorum indicia ususque membrorum sua appellatione indicare indecorum putemus. Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur verecundia; si studio, impudentia aestimatur. Cum igitur in quibusdam humanis membris tanta sit deformitas ut nominari magna sit inverecundia, heu quam turpes illi sunt et quam impudentes qui has secretas partes corporis non solum desiderantes cernunt, sed etiam studiose tangunt! Pudet me ac piget illorum facta referre, in quibus regnat sodomitica libido, quibus sic iratus est Deus, eiusque iusto iudicio traditi sunt in reprobum sensum, ut masculus in masculum turpitudinem operetur. Nonne deteriores brutis sunt effecti animalibus, quibus non est intellectus? Si enim Cham, qui nudatum patrem risit, in filio maledictus est, qua isti maledictione ferientur qui desiderio peccandi suam aliorumque turpitudinem detegere non erubescunt? Utinam viderent quantum flagitiis talibus Deum offendunt! Hactenus divus Bernardus. Eamdem puto ob causam, nuditatis scilicet ignominiam et periculum, D. Hieronymus in epistola ad Laetam de Institutione filiae (Epist. 7): Mihi, inquit, omnino adulta virgine lavacra displicent, quae seipsam debet erubescere et nudam videre non potest. Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis exstinguere cupit continentiae frigore, si appetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur e contrario balneorum fomentis sopitos ignes suscitat? Eodem etiam spectant haec Ioannis Climaci saepe citati verba (Gradu 15): Consuetudo, inquit, est daemoni eos qui in certamine sunt constituti (id est, ascetae, sive monachi) quique solitariam vitam delegerunt, toto malignitatis suae impetu, omni studio et arte, omnique tentatione et astu, ad ea vitia quae praeter naturam sunt impellere, eosque amplius oppugnare. Unde et hi qui numquam cum feminis degunt, cum nulla huiusmodi concupiscentia uruntur, se beatos putant, ignorantes miseri quod ubi maiori intentus est, illic minore opus non est. Duabus reor ex causis homicidae (id est, daemones) illi atque miserrimi in his quae praeter naturam sunt maxime oppugnare nos miseros atque vastare consueverunt, et quia ruinae materia ubique prompta ac parata sit, et quia huic sceleri supplicium gravius debetur. Novit quod dictum est (In Vitis Patrum, lib. V, libello 8 novae editionis), iuvenis ille qui prius onagris imperans, ad extremum a spiritualibus et saevissimis onagris miserabiliter deiectus atque illusus est; et qui pridie coelesti nutriebatur pane, postremo tanto ac tam singulari munere privatus est; quodque mirabilius est, post poenitentiam suam amarissime ingemiscens praeceptor noster Antonius: Columna, inquit, magna cecidit, neque tamen ruinae illius reserans modum. Sapientissime enim noverat fornicationem esse quae corporaliter sine alterius corporis iunctione admitteretur. Est quippe in nobis mors quaedam, ac ruinae pernicies, quam in nobis ac nobiscum semper circumferimus, in iuventute maxime; quam equidem scripturae tradere ausus non sum. Continuit enim manum meam is qui ait (Ephes. V): Quae enim in occulto a quibusdam fiunt, turpe est et dicere, et scribere, et audire. Haec Climacus, rem turpem, ut decuit, qua potuit verborum obscuritate tegens potius quam revelans. Caeterum, qui legit intelligat, et qui habet aures audiendi audiat. Porro, ut ad maiorem huius turpitudinis horrorem ac detestationem hunc locum etiam exemplis illustremus, praeclarum est et non tam admiratione quam imitatione dignum, singularis verecundiae ac pudicitiae exemplum quod de S. Ammone sive Ammonio anachoreta retulit Athanasius (In Vita S. Antonii): Necesse ei fuit aliquando flumen nomine Lycum subitis aquis inundatum transvadere, rogavitque Theodorum, qui cum ipso erat, ut paululum a suo separaretur aspectu, ne nuditatem corporis invicem uterque conspicerent. Recessit Theodorus; nihilominus ille seipsum cum nudare vellet, erubuit. Cogitantem autem in alteram ripam virtus divina transposuit. Ita Deus et casto pudori et pudicitiae consuluit; et quam sibi grata acceptaque esset, insigni miraculo ostendit. E diverso autem quantum ipsi displiceat nudatio membrorum, praesertim pudendorum, et curiosa aut lasciva sui corporis aut alieni inspectio, docet S. Prosper exemplo cuiusdam puellae quam refert hac de causa fuisse a daemone possessam: Quaedam, inquit, (Lib. de Dimid. tempor. cap. 6), iuvencula ancillae Dei habitum gestans, cum in balneo lavans, simulacrum Veneris impudice aspiceret et seipsam, eique se consimilans, domicilium se diabolo praebuit. Statim ille leo qui rugiens circuit, quem quaerebat invenit. Meatus igitur gutturis occupans, nullum cibum nullumque potum traiiciens, per septuaginta ferme dies totidemque noctes, ieiunium sibi diabolus ex capto possessoque vase exhibuit. Haec S. Prosper, enarrans deinde quomodo eadem puella a daemone liberata fuerit, quod superius alia occasione retulimus.] secretus aspiciat, qualis videri ab hominibus erubescit, nec in eo tale aliquid inevitabilis ille oculus [Dionys. add. Dei] deprehendat, quod ab humanis aspectibus velit esse celatum: et ita cum coeperit suavissimo lumine castitatis iugiter delectari, dicere poterit cum Propheta: Et nox illuminatio mea in deliciis meis, quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur [Hebr. IV, psal. CXXXVIII]; sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.
6 Denique hoc ipsum, quia supra conditionem naturae videtur humanae, qualiter obtinuerit idem propheta subiungit, dicens: Quia tu possedisti renes meos [Ibidem]; id est, non industria mea neque virtute hanc promerui puritatem, sed quia tu mortificasti insitum renibus meis libidinosae voluptatis ardorem.
Cassianus HOME

csg576.30

Cassianus, Collationes, 2, 12, VII. De differentiis et gradibus castitatis. <<<     >>> IX. Interrogatio an corporis motum etiam dormientes possimus evadere.
monumenta.ch > Cassianus > 8

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik