1 | [Sex gradus castitatis distinguit hic abbas; iis tamen omissis qui inter eos velut intermedii subtilius et particularius distingui possent, Ioannes Climacus tres tantum gradus sive differentias constituit, quos vocat initium, medium, et finem: Initium, inquit (Gradu 15), castitatis est cogitationibus sordidis non acquiescere, atque per intervalla temporum obsceno liquore illo simpliciter et absque ulla imaginis illusione respergi; medium vero naturalibus motibus ex repletione ciborum advenientibus absque imaginibus inquietari, ita tamen ut ad fluxum usque illi non perveniant; finis autem mortificare corpus, iam antea mortuis cogitationibus sordidis, etc. Porro nota est, et vulgata castitatis divisio a D. Ambrosio tradita, in virginalem, vidualem et coniugalem: Docemur, inquit (Lib. de Viduis), triplicem castitatis esse virtutem, unam coniugalem, aliam viduitatis, tertiam virginitatis. Non enim aliam sic praedicamus, ut excludamus alias: suis quibusque professionibus ista conducunt. In hoc Ecclesiae opulens disciplina, quod quos praeferat habet, quos reiiciat non habet; atque utinam habere numquam possit. Ita igitur virginitatem praedicamus, ut viduas non reiiciamus; ita viduas honoramus, ut suus honos coniugio reservetur.] Multi sunt enim castimoniae gradus, quibus ad illam inviolabilem conscenditur puritatem, quos licet nec perspicere, nec enuntiare, ut dignum est, virtus nostra sufficiat, tamen quia series narrationis exposcit, secundum mediocritatem experientiae nostrae utcumque proferre tentabimus, reservantes perfectiora perfectis, nec praeiudicantes his qui ferventiore studio puriorem castimoniam possidentes, quanto maioris industriae sunt, tanto etiam perspicaciae vigore praecellunt. |
2 | Proinde sex gradibus licet multa a se invicem sublimitate distantibus, fastigia castitatis praecelsa distinguam, ita ut media quaedam, quae tamen multa sunt, praetermittam, quorum subtilitas ita humanos subterfugit sensus, ut eam nec mens inspicere, neque proloqui lingua praevaleat, quibus sensim castitatis ipsius perfectio quotidianis profectibus adolescit, secundum similitudinem namque corporum terrenorum, quae singulis diebus insensibiliter sui capiunt incrementa, et ita dum nesciunt, ad perfectum habitum provehuntur, animae quoque robur et maturitas castitatis acquiritur. |
3 | Primus itaque pudicitiae gradus est, ne vigilans impugnatione carnali monachus elidatur. Secundus, [Quam periculosum ac perniciosum sit voluptariis seu libidinosis cogitationibus immorari, easque animo fovere (unde et morosae vocantur a mora vel immorando), hactenus saepe et variis in locis ex doctrina SS. Patrum ostensum est. Prima siquidem castitatis ac pudicitiae corruptela, et primum luxuriae fomentum est ipsa delectatio morosa, quae ex cogitatione seu imaginatione rei venereae nascitur, quaeque maxime viget in hoc peccato, dicente apostolo Iacobo: Unusquisque tentatur, a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, etc. (Iacob. I). Neque enim solum actio externa ab interno desiderio in eo distinguitur de quo Christus ait: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est eam in corde suo (Matth. V); sed etiam ipsa delectatio, quae dicitur morosa et venerea, cum oblectatur animus cogitatione turpi, censetur mortalis, etiam si opus ipsum respuatur. Id satis clare docet D. Augustinus lib. XII de Trinitate (Cap. 12): Nec sane, inquit, cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda; tenens tamen et volvens libenter, quae statim ut attigerunt animum (id est, superiorem rationem) respui debuerunt, negandum est esse peccatum. Esse vero peccatum mortiferum manifeste indicat verbis sequentibus, cum ait: Neque enim sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur: ita dici potest in uno homine, si delectationibus illicitis a quibus continuo se deberet avertere, cogitatio libenter sola pascatur, nec facienda decernat mala; sed tamen suaviter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine viro posse damnari. Absit hoc credere: hic quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur, nisi hac, quae sine voluntate operandi, sed tamen cum voluntate animum talibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur esse peccata, per Mediatoris gratiam remittantur. Quibus verbis aperte docet consensum in delectationem esse peccatum mortiferum, utpote propter quod totus homo sit perdendus ac damnandus, nisi per gratiam Mediatoris fuerit remissum. D. idem Gregorius in Pastorali (Part. I, c. 11), ubi docet eum qui huiusmodi delectationibus, etiam absque proposito operis, inquinatur, non esse idoneum ad offerendum Deo sacrificium, aut ad aliena peccata diluenda, per modum scilicet intercessionis aut satisfactionis, ut patet ex verbis ipsius; haud obscure significat peccatum esse mortiferum. Sed ipsum suis verbis praestat audire loquentem: Ponderosus est, inquit, qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitatione assidua sine moderamine gravatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed eius animus voluptate luxuriae sine ullo repugnationis obstaculo delectatur. Ponderosus ergo est qui totis cogitationibus ad lasciviam defluens pondus turpitudinis gestat in corde; et quamvis prava non exerceat opere, ab his tamen non evellitur mente. Quisquis ergo quolibet horum vitio subigitur, panes Domino offerre prohibetur; nec profecto aliena diluere (id est, eorum veniam a Deo impetrare) peccata valet is quem adhuc propria devastant. Haec D. Gregorius. Huc etiam spectat illa D. Hieronymi gravis et acuta sententia: Perit et mente virginitas; et alibi (Epist. 4) docet monachos Aegyptios operibus manuum tantopere insudasse, non tam propter victus necessitatem, quam propter animae salutem; ne mens, ait, perniciosis cogitationibus vagaretur. Huc pertinet illa Ioannis Climaci (Ubi supra) distinctio a Patribus accepta: Plerique Patrum, inquit, discretionis gratia maxime insignes, aliud definiunt primum impetum, aliud in cogitando moram, aliud consensum, aliud captivitatem, aliud luctam, et aliud eam quae passio sive perturbatio in animo dicitur: impetum enim illi beati esse aiunt notionem simplicem sive imaginem cuiuscumque rei cordi recenter iniectam; moram vero, cum quis ei imagini, sive cum passione aliqua, sive praeter passionem, immoratur; consensum vero, nutum atque inclinationem animae ad eam imaginem cum voluptate; captivitatem vero, violentam inviti cordis abductionem sive iugem ad quaecumque ingressum atque optimi nostri status exterminium; luctam vero esse diffiniunt, cum pari virtute pugnatur, et sponte sua quisque vel superatur vel vincit. Passionem autem eam propriam esse dicunt, quae tempore longiore in animo vitiosius insedit eumque pro sui consuetudine in suum habitum transduxit: adeo ut sua sponte propriaque voluntate ad eam currat. Ex his omnibus gradibus prior quidem sine peccato est; secundus non ita, sed cum aliquo peccato est; tertius vero pro certantium colligitur statu: porro lucta, vel coronae vel supplicii causa est. Captivitas vero aliter orationis tempore; aliter praeter orationis tempus iudicatur; aliter item in mediis atque in omnibus malis cogitationibus aestimatur. Sed passio sane in omnibus absque ulla controversia vel dignae poenitentiae vel futuro cruciatui subiecta est. Haec ille, passionem hoc loco longe aliter usurpans, quam communiter tam a theologis quam a philosophis solet accipi. Passionem enim intelligit habitum, seu propensionem ad actus libidinis, usu, et consuetudine confirmatam, ut ex ipsius descriptione intelligitur. His demum accedat definitio concilii Tridentini (Sess. 14, cap. 5), in haec verba: Ex his colligitur, oportere a poenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem, conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint, et tantum adversus duo ultima Decalogi praecepta commissa, quae nonnumquam animam gravius sauciant, et periculosiora sunt iis quae in manifesto admittuntur. Et paulo post: Verum cum universa mortalia peccata, etiam cogitationis, homines irae filios et Dei inimicos reddant, necessarium est omnium etiam veniam cum aperta et verecunda confessione a Deo quaerere. Itaque dum omnia quae memoriae occurrunt peccata Christi fideles confiteri student, proculdubio omnia divinae misericordiae agnoscenda exponunt: qui vero secus faciunt et scienter aliqua retinent, nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt: si enim erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat medicina non curat.] ne mens illius voluptariis cogitationibus immoretur. Tertius, ne femineo nec tenuiter ad concupiscentiam moveatur aspectu. Quartus, [Quatenus haec et alia his similia vera sint et quomodo intelligenda, vide explicatum ad lib. VI Inst. cap. 10.] ne vigilans vel simplicem carnis perferat motum. |
4 | Quintus, ne cum memoriam generationis humanae, vel tractatus ratio vel necessitas lectionis ingesserit, subtilissimus mentem voluptariae actionis perstringat assensus; sed velut opus quoddam simplex ac ministerium humano generi necessario contributum, tranquillo ac puro cordis contempletur intuitu; nihilque amplius de eius recordatione concipiat, quam si operationem laterum, vel cuiuslibet alterius officinae mente pertractet. Sextus castimoniae gradus est, [Ita Cassianus lib. VI cap. 10: Perfectae, ait, puritatis hoc erit evidens indicium ac plena probatio, si vel nulla imago illiciens quiescentibus nobis et in soporem laxatis occurrat, vel certe interpellans nullos concupiscentiae motus valeat excitare. Licet enim ad plenam peccati noxam talis commotio minime reputetur, tamen necdum perfectae mentis indicium est, nec ad purum excocti vitii manifestatio, cum per fallaces imagines huiusmodi operatur illusio. Et rursus cap. 22: Mens dum adhuc dormiens imaginum visione deluditur, noverit se necdum ad integram perfectionem castitatis excoctam.] ne illecebrosis phantasmatibus feminarum vel dormiens illudatur. |
5 | Licet enim hanc ludificationem peccato esse obnoxiam non credamus, concupiscentiae tamen adhuc medullitus latitantis indicium est. [D. Basilius lib. de Institutis monachorum (Cap. 23) praemissa hac interrogatione: Unde nocturnae phantasiae inhonestae et turpes accidunt nobis? ita respondet: Veniunt quidem haec maxime ex diurnis animae motibus et actibus indignis et incongruis. Si enim vacet in iudiciis Dei, expurgatur anima per meditationem legis divinae et studium verbi Dei, ibique si indesinenter se occupet semper requirens et scrutans, talia habebit etiam somnia. Cassianus itidem lib. VI Inst. (Cap. 11) explicans ex quo vitio illusio nocturna procedat: Qualitas, inquit, cogitationum, quae distentionibus diei negligentius custoditur, probatur quiete nocturna. Et idcirco cum intercesserit aliqua talis illusio, non culpa somni credenda est, sed negligentia temporis praecedentis et manifestatio morbi latentis intrinsecus; quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus, etc. Gregorius Nyssenus lib. de Opificio hominis cap. 13: Est et aliud somniorum genus quod pro morum cuiusque varietate formatur. Sunt enim aliae hominis fortis, aliae timidi imaginationes nocturnae, alia temperantis, aliaque intemperantis somnia: alia homini avaritia inexplebili, alia liberali per somnum obiiciuntur. Atque visa haec, nequaquam mens, sed expers illa rationis affectio informat. Nam quibus quis assuevit diurno studio, eorum in somniis etiam simulacra fingit. Gregorius Nazianzenus in carmine de vita sua: Visa etenim curas referunt nocturna diurnas. Subscribunt etiam ethnici scriptores. Nam Plato in Timaeo dicit somnia esse vigilias dormientium, spes vero somnia vigilantium, ut refert D. Basilius epist. 19 ad Nazianzen. Aristoteles vero lib. I Ethic. cap. 13 dicit proborum hominum meliora et pacatiora esse somnia, improborum molesta et dira. Plura vide apud P. Martinum Delrium in Adagialibus ad cap. V Proverb. et apud Macrobrium in somnio Scipionis, cap. 3.] Quam tamen illusionem diversis modis constat accidere. Nam secundum illum usum, quem vigilans exercere vel cogitare consueverat, etiam dormiens unusquisque tentatur. |
6 | Aliter enim falluntur hi qui carnalem copulam norunt; aliter qui femineae sunt commixtionis expertes. Hi enim sicut simplicioribus ac purioribus somniis inquietari solent, ita etiam faciliore diligentia ac minore possunt labore purgari. Illi autem sordidioribus magisque expressis phantasmatibus illuduntur, donec paulatim secundum mensuram castitatis, ad quam unusquisque contendit, in odium illius rei quam voluntariam ante sentiebat, mens etiam somno sopita vertatur, illudque ei quod fortibus viris pro summo laborum stipendio repromittitur per prophetam concedatur a Domino: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra vestra, et dormire vos faciam fiducialiter [Ose. |
7 | Quam idcirco a praedictis sex castimoniae gradibus sequestravi, quia non solum possideri, sed etiam credi non nisi a rarissimis potest. Et quia id quod illi specialiter divini muneris largitate collatum est, proponi ad generalis praecepti non potest formam, scilicet ut eo usque mens nostra castitatis ipsius puritate formetur, ut etiam ipso naturali motu carnis emortuo, illum obscenum liquorem omnino non proferat. |
8 | Opinionem sane quorumdam, quam super hac carnis colluvione definiunt, silere non debeo, qui dicunt [Pollutio et illusio nocturna, quibus ex causis proveniat, praeter ea quae hactenus ea de re dicta sunt, docet etiam abbas Theonas collatione 22, quae de nocturnis illusionibus inscribitur. Cui consentanee scribit D. Gregorius ad quaestiones Augustini episcopi ita respondens (Quaest. 12). In illusione nocturna valde necessaria est discretio qua subtiliter pensari debet ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimode haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet inde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii vel Missarum solemnia celebrandi, etc. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo suus reatus. Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit, qui quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, an delectatione, vel, quod maius est, peccati consensu acciderit. Haec Gregorius, et quae sequuntur alibi commodius et opportunius recitanda.] non idcirco eam dormientibus evenire, eo quod eam producat fallacia somniorum, sed potius quia redundantia humoris illius aliquas in aegrotanti corde fingat illecebras. Denique aiunt quod illo tempore, quo non inquietat illa concretio, quemadmodum fluxus eius, ita etiam illusio conquiescat. |