Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT VI. Quod patientia ardorem fornicationis exstinguat.
1 | Quantum enim quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet; quantoque longius iracundiae propulerit passionem, tanto castitatem tenacius obtinebit. Non enim aestus corporis declinabit, nisi qui animi motus ante compresserit. Quod apertissime Salvatoris nostri ore laudata beatitudo declarat: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram [Matth. IX]. Non ergo aliter nostram possidebimus terram, id est, non alias ditioni nostrae rebellis huius corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit patientiae lenitate fundata; nec poterit quis adversus carnem suam insurgentia libidinis bella comprimere, nisi prius armis mansuetudinis instruatur: Mansueti enim possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. |
2 | Hanc, inquam, terram quemadmodum obtinere possimus, idem Propheta in consequentibus psalmi ipsius edocet: Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut haereditate capias terram [Psal. XXXVI]. Constat ergo ad possessionem terrae istius firmiter obtinendam, neminem posse conscendere, nisi illos tantum qui per immobilem patientiae lenitatem vias Domini duras ac praecepta servantes, de coeno carnalium passionum, extrahente eodem, fuerint exaltati. |
3 | Mansueti ergo possidebunt terram, et non solum possidebunt eam, sed etiam delectabuntur in multitudine pacis (Ibid.), qua nemo, in cuius carne adhuc bella concupiscentiae suscitantur, stabiliter perfruetur. Necesse est enim infestari eum durissimis daemonum praeliis; et ignitis luxuriae iaculis sauciatum, a terrae suae possessione devolvi, donec Dominus auferat bella usque ad fines terrae eius, arcum conterat, et confringat arma, et scula comburat igni [Psal. XLV], illo scilicet quem venit Dominus mittere super terram, et arcus etiam, et arma confringat quibus adversus eum nequitiae spiritales diebus ac noctibus dimicantes ignitis configebant cor eius iaculis passionum. |
4 | Et ita cum eum Dominus conterens bella ab omnibus incentivorum aestibus liberarit, ad illum puritatis perveniet statum; ut, deposita confusione, qua semetipsum, id est carnem suam, dum impugnaretur, horrebat, incipiet ea, velut purissimo tabernaculo delectari. Non enim accedent ad eum mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo eius [Psal. XC]; ad illud scilicet propheticum patientiae virtute perveniens, ut mansuetudinis merito non modo suam haereditet terram, verum etiam delectetur in multitudine pacis [Psal. XXXVI]. Ubi autem adhuc superest sollicitudo certaminis, pacis esse non potest multitudo. |
5 | Non enim ait, Delectabuntur in pace, sed In multitudine pacis. Per quod evidenter ostenditur, ita efficacissimam medicinam cordis esse patientiam, secundum illud Salomonis: Mansuetus vir cordis est medicus [Prov. XIV]: ut non solum irae, tristitiae, acediae, cenodoxiae, superbiae, verum etiam libidinis omniumque pariter exstirpet fomitem vitiorum. In longanimitate enim (ut ait Salomon) prosperitas regibus [Prov. XXV]. Nam qui mitis semper atque tranquillus est, nec iracundiae perturbatione succenditur, nec acediae atque tristitiae angore consumitur, nec cenodoxiae vanitate distenditur, nec superbiae tumore sustollitur. Pax enim multa diligentibus nomen Domini, et non est illis scandalum [Psal. CXVIII]. Et ideo non immerito pronuntiatur Melior patiens viro forti; et qui continet iram, capiente urbem [Prov. XVI]. Hanc igitur pacem donec firmam atque perpetuam obtinere mereamur, multis necesse est nos impugnationibus attentari. |
6 | Frequenterque nobis est versiculus iste cum gemitu lacrymisque repetendus, Miser factus sum et afflictus sum usquequaque, tota die contristatus ingrediebar, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea a facie irae tuae, non est pax ossibus meis a facie insipientiae meae [Ps. XXXVII]. Tunc enim competenter haec et in veritate deflebimus, quando post longam puritatem corporis nostri, sperantes iam carnalia nos omnimodis evasisse contagia, stimulos carnis ob elationem cordis adversum nos rursum sentimus insurgere, vel certe ad fallaciam somniorum impuritas nos pristinae colluvionis aspergit. |
7 | Cum ergo coeperit quis diuturna cordis et corporis puritate gaudere, necesse est ut dum se credit ulterius iam non posse ab illa sinceritate devolvi, intra semetipsum quodammodo glorietur, et dicat: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum [Psal. XXIX]. Sed cum utiliter a Domino subrelictus [Lips. in marg. sibi relictus, vel subito relictus] illum puritatis statum in quo sibimet confidebat, senserit perturbari, seseque in illo spiritali viderit titubare successu, recurrat protinus ad illius integritatis auctorem, et agnoscens infirmitatem suam, confiteatur et dicat: Domine, non in mea, sed in tua voluntate, praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ibid.). Illud quoque beati Iob: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intingens me, et abominabuntur me vestimenta mea (Iob IX). Quod tamen is qui suo vitio se in sordibus tingit, non potest dicere suo Creatori. Donec ergo ad perfectum puritatis statum perveniat, necesse est eum inaequalitatibus istis frequentius erudiri, quoadusque per Dei gratiam confirmatus in illa quam appetit puritate efficaciter dicere mereatur: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me, exaudivit precem meam, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis, et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos [Psal. XXXIX]. |