monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 2, 12, IV. Quod ad obtinendam castimoniae puritatem non sufficit humani laboris intentio. <<<     >>> VI. Quod patientia ardorem fornicationis exstinguat.

Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT V. De utilitate impugnationis quae nobis de incentivorum aestibus generatur.

1 Vultis autem capere super huius rei quam dicimus veritate evidens argumentum, per quod et haec quae dicta sunt, approbetis, et istam corporis pugnam, quae inimica nobis putatur ac noxia, utiliter membris nostris insertam esse doceamini? Considerate, quaeso, illos qui [Idem exemplum spadonum, sive eunuchorum proposuit abbas Daniel collat. 4 cap. 17 his verbis: In his, qui spadones sunt corpore, idcirco hunc animi teporem plerumque inesse deprehendimus, quia veluti soluti ab hac necessitate carnali, nec labore continentiae corporalis, nec contritione cordis se aestimant indigere: et hac resoluti securitate, numquam perfectionem cordis, sed nec spiritualium quidem vitiorum purgationem vel quaerere in veritate, vel possidere festinant. Sic ille, monachos tepidos, ac torpentes, et in perfectionis studio languentes ac desidiosos, spadonibus, ignavis hominibus, comparans. Eodem pertinet quod scribit Ioannes Climacus loco citato: Quidam eos beatos dixerunt eunuchos, qui ita sunt geniti, tamquam violentissima carnis dominatione liberatos. Ego vero eos maxime beatos dico, qui ex quotidiana pugna eunuchi fiunt. Hi enim ratione veluti gladio quodam abscindere se ac mutilare solent.] corpore sunt spadones, quae praecipue causa in virtutibus appetendis desides reddat ac tepidos.
2 Nonne quia corrumpendae castitatis credunt se periculum non habere? Quod tamen nemo ita proposuisse me credat, ut neminem eorum penitus inveniri posse confirmem, perfecta abrenuntiatione flagrantem, sed quia naturam quodammodo suam vincant, si qui forte eorum ad propositam perfectionis palmam summa animi districtione contendant, cuius ardor ac desiderium eum quem semel accenderit, famem, sitim, vigilias, nuditatem, cunctosque labores corporis, non solum patienter, verum etiam libenter sustinere compellit. [Textus Vulg.: Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum (Prov. XVI).] Vir enim in doloribus laborat sibi, et vim facit perditionis suae [Prov. XVI, sec. LXX]. Et iterum: [Vulgata lectio (Prov. XVII): Anima satiata calcabit favum; et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Ubi insignis est hyperbole in verbo calcare, pro abominari, aut fastidire. Constat vero haec sententia duplici adagio, ipsa experientia satis noto. Monet porro Caietanus hanc sententiam ad omnia transferri posse, quibus dum caremus, valde ea appetimus; cum adepti sumus, facile fastidimus; quod fuse prosequitur Iansenius in eumdem locum.] Animae autem egenti etiam amara dulcia videntur [Prov. XXVII]. Alias namque non poterunt desideria praesentium rerum vel deprimi vel avelli, nisi pro istis affectibus noxiis quos cupimus amputari, alii salutares fuerint intromissi. Nullatenus enim valet vivacitas mentis absque alicuius desiderii vel timoris, gaudii vel moeroris affectione subsistere, nisi haec eadem in bonam partem fuerint immutata.
3 Et idcirco si carnales concupiscentias de cordibus nostris desideramus extrudere, spiritales in earum locis plantemus protinus voluntates, ut his animus noster semper innexus, et habeat quibus iugiter immoretur, et illecebras praesentium ac temporalium respuat gaudiorum. Cumque in hunc statum mens nostra quotidianis exercitiis erudita profecerit, tunc versiculi illius affectum experientia docente concipiet, quem omnes quidem solita psallendi modulatione concinimus, virtutem vero eius non nisi pauci expertique percipiunt: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear [Psalm. XV]. Ille etenim solus vim atque intellectum huius carminis efficaciter assequitur, qui perveniens ad istam de qua loquimur corporis atque animae puritatem, intelligit se cunctis momentis, ne rursus ad eadem devolvatur, a Domino conservari, dextrasque suas, id est, operationes sanctas ab eodem iugiter communiri. Dominus enim sanctis suis non a sinistris (quia [Similes sententiae apud D. Hieronymum frequentes, ut in Ezechielis cap. XLI: In sancto viro utrumque dextrum, utrumque perfectum est. In Ecclesiast. C. X: Iustus sinistram non habet: sed totum in eo dextrum est. Rursus in cap. V Matthaei: Percussa dextra nostra non iubemur sinistram praebere, sed alteram; hoc est, alteram dextram. Iustus enim sinistram non habet. In Psalmum XC: Dextra sancti dicitur; sinistra non dicitur, sed latus pro sinistra nominatur. Non enim poterat iustum esse, ut iustus haberet sinistram. Qui te percusserit, inquit, in dextram maxillam, praebe ei et alteram. Non dixit: et sinistram. Non enim est sinistra quae praebetur, sed dextera altera. Ergo simpliciter dico, quoniam iustus duas dextras habet. Denique et ille Aod, qui scribitur in Iudicum libro, propterea duas dextras habere dicitur, quia iustus erat, et interfecit illum pinguissimum regem (Iudic. III)] nihil habet sinistrum vir sanctus), sed a dextris semper assistit; a peccatoribus vero et impiis non videtur, quia non habent illas dexteras, quibus Dominus consuevit assistere, nec possunt dicere cum Propheta, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos [Ps. XXIV]. Quod nullus poterit veridice profiteri nisi qui universa quae in hoc mundo sunt, aut noxia, aut superflua, aut certe inferiora summis virtutibus iudicans, omnem intuitum suum, omne studium, omnem curam erga cultum sui cordis et castimoniae defixerit puritatem, atque ita mens istis exercitiis elimata et profectibus expolita, ad perfectam corporis atque animae perveniet puritatem.
Cassianus HOME

csg576.24

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik