monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 2, 12, III. De mortificatione fornicationis et immunditiae. <<<     >>> V. De utilitate impugnationis quae nobis de incentivorum aestibus generatur.

Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT IV. Quod ad obtinendam castimoniae puritatem non sufficit humani laboris intentio.

1 Certos tamen esse nos convenit, quod, licet omnem continentiae districtionem, famem scilicet ac sitim, vigilias quoque et operis iugitatem, atque incessabile subeamus studium lectionis, perpetuam tamen castimoniae puritatem horum laborum merito contingere nequeamus, nisi in his iugiter desudantes experientiae magisterio doceamur [Hoc saepe et variis in locis inculcat Cassianus, praesertim lib. VI Institutionum cap. 6: Revera, inquit, cum in omnibus virtutum profectibus, et cunctorum impugnatione vitiorum Domini sit gratia atque victoria, in hoc praecipue peculiare beneficium Dei ac speciale donum, et Patrum sententia, et experimento purgationis ipsius manifestissime declaratur his qui eam meruerint possidere. Quodammodo enim exire de carne est in corpore commorantem, et ultra naturam est fragili carne circumdatum carnis aculeos non sentire. Et idcirco impossibile est hominem suis (ut ita dixerim) pennis ad tam praecelsum coelesteque praemium subvolare, nisi eum gratia Domini de terrae coeno munere castitatis eduxerit (Vide plura ad lib. VI cap. 5 et seq.).] incorruptionem eius divinae gratiae largitate concedi.
2 Ob hoc sane solummodo se unusquisque infatigabiliter in his exercitiis perdurare debere cognoscat, ut per illorum afflictionem misericordiam Domini consecutus de impugnatione carnis ac dominatione praepotentium vitiorum divino mereatur munere liberari, non quod adepturum se per illa confidat istam quam cupit inviolatam corporis castitatem.
3 Tanto autem erga acquisitionem castimoniae desiderio atque amore imflammetur, quanto quis pecuniarum cupidissimus appetitor, vel qui summa honorum ambitione distenditur, vel qui intolerabili pulchrae mulieris amore raptatur, desiderium suum impatientissimo ardore optat expleri; et ita fiet ut dum pro integritatis perpetuitate insatiabili cupiditate succendimur, desiderabilis despiciatur cibus, necessarius horreat potus, somnus denique ipse naturae debitus respuatur, vel certe ut deceptor fraudulentissimus puritatis, et aemulus atque contrarius castitati, attonita atque suspecta mente capiatur, et ita unusquisque quotidie integritatis suae matutinus explorator effectus, de collata sibi puritate congaudeat, eamque se non suo studio nec vigilantia, sed protectione Domini sentiat consecutum; ac tamdiu illius perseverantiam suo corpori intelligat cohaesuram quamdiu eam Dominus sua fuerit miseratione largitus.
4 Qui enim hanc stabiliter obtinet fidem, nequaquam superbum sapiens de sua virtute confidet, [Id est, plus aequo sibi applaudens, vel in se gestiens, quod multo tempore pollutus non fuerit. Hanc sententiam confirmat Ioannes Climacus gradu 1, ubi de pollutione eiusque causis agens: In iis quidem, inquit, qui rudes imbuuntur, lapsus corporis ex deliciis maxime fieri solet; in mediocribus vero etiam ex elatione animi. Porro in his qui perfectioni proximiores sunt, plerumque ex condemnatione contemptuque superbo proximi. Et rursus infra: Sunt nonnulli qui sola ciborum causa huiusmodi bella adversum nos excitari atque obsceni humoris profluvium fieri putant atque asseverant; ego autem extrema fatigatos aegritudine, et ad summum ieiunantes, valide huiusmodi aspergine foedari cognovi. Interrogavi aliquando peraptissimum quemdam, discretionis gratia ornatum monachum quid de iis sentiendum esset, mihique admodum lucide beatus ille respondit: Est, inquit, quidem in somnis quaedam seminis emissio, quae ex ciborum multitudine et requie est, et alia quae ex superbia contingit; cum scilicet diutius mundi a foeda hac respersione perstiterimus, et per hoc in superbiam efferimur. Fit rursus plerumque cum iudicamus atque condemnamus proximum. Horum, inquit, generum duo contingere etiam infirmis possunt; fortassis et omnia. Porro si quis seipsum praedictis omnibus causis mundum esse conspicit, hic ex huiusmodi tranquillitate beatus est. Qui vero ex daemonum invidia id patitur, Deo id fieri ad tempus permittente fit, ut per hanc calamitatem, quae sine peccato est, altissimam tuto possideat humilitatem. Haec ille.] neque seductus longis obsceni liquoris induciis blandissima securitate solvetur, sciens impurissimae colluvionis aspergine se protinus maculandum, si vel paululum quid ab eo protectio divina discesserit; ac proinde pro perpetuitate eius cum omni contritione et humilitate cordis indefessis est orationibus excubandum.
Cassianus HOME

csg576.23

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik