2 | Neque enim rem impossibilem Apostolus cum possibili coniunxisset, sed utraque sciens esse possibilia, pari modo mortificanda decrevit [Coloss. III]. Et in tantum beatus Apostolus fornicationem, sive immunditiam, de nostris membris exstirpari posse confidit, ut non solum mortificari ea, sed ne nominari quidem in nobis debere pronuntiet: Fornicatio, inquiens, et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet [Ephes. V]. Quae etiam pari modo perniciosa esse, et aequali nos a regno Dei exclusione depellere, edocet, dicens: Illud autem scitote, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ibid.). Et iterum: Nolite errare; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt [I Cor. VI]. Dubium proinde esse non debet, fornicationis et immunditiae de membris nostris aboleri posse contagium, quandoquidem non aliter ea quam avaritiam, stultiloquium, scurrilitates, ebrietates, ac furta, quorum facilis amputatio est, mandaverit abscindenda. |