Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT II. De corpore peccati et membris eius.
1 | Hoc itaque peccati corpus multis vitiorum membris probatur exstructum; et ad eius attinet portionem quidquid vel facto, vel dicto, vel cogitatione peccatur, cuius membra rectissime super terram esse dicuntur. Non enim possunt hi qui eorum utuntur ministerio, veridice profiteri, nostra autem conversatio in coelis est. |
2 | Huius igitur corporis in hoc loco Apostolus membra describens: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus [Coloss. III]. Primo itaque loco fornicationem credidit inferendam, quae carnali commixtione perficitur. Secundum etiam membrum immunditiam nuncupavit, quae nonnumquam absque ullo mulieris tactu vel dormientibus, vel vigilantibus, per incuriam incircumspectae mentis obrepit, et ideo notatur ac prohibetur in lege, quae immundos quosque non solum sacrarum carnium participatione privavit, verum etiam ne contactu suo sancta polluerent, a castrorum iussit congregatione secerni, dicens: Anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris (quod est Domini) in qua est immunditia, peribit coram Domino; et quidquid tetigerit immundus, immundum erit [Levit. VII]. In Deuteronomio quoque: Si fuerit, inquit, inter vos homo qui nocturno pollutus est somnio, egredietur extra castra, et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra [Deuter. XXIII]. Deinde tertium peccati membrum libidinem ponit, quae in recessibus coalescens animae, accendere quippiam etiam sine corporis passione potest. |
3 | Libidinem enim ab eo quod libeat dictam esse non dubium est. Post haec de maioribus peccatis ad minora descendens, quartum intulit membrum, concupiscentiam malam, quae non solum ad praedictam impudicitiae passionem, verum etiam ad omnes noxias cupiditates generaliter referri potest, quae corruptae tantummodo voluptatis [Lips. in marg. voluntatis] est aegritudo. De qua Dominus in Evangelio: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo [Matth. V]. Multo enim maius est etiam tunc mentis lubricae desiderium continere, cum ei illecebrosi aspectus offertur occasio. |
4 | Quibus manifestissime comprobatur ad perfectionem puritatis, castimoniam continentiae corporalis solam non posse sufficere, nisi ei etiam mentis addatur integritas. Post quae omnia novissimum illius corporis membrum, et avaritiam, inquit, proculdubio ostendens non solum ab appetitu rerum alienarum animum continendum, verum etiam propria magnanimiter contemnenda. |
5 | Hoc enim et in Actibus apostolorum fecisse legitur credentium multitudo, de qua dicitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia [Actor. IV]. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. |
6 | Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Et ne ad paucos pertinere videretur ista perfectio, avaritiam simulacrorum servitutem esse testatus est. Nec immerito: quisquis enim non communicat necessitatibus egenorum, et pecuniae suae quam infideli tenacitate conservat Christi praecepta postponit, idololatriae crimen incurrit, amorem scilicet materiae mundialis divinae praeferens charitati. |