monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, Collationes, 2, 12, II. De corpore peccati et membris eius.

Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT PRIMUM.

1 Refectione transacta, quae doctrinae cibum desiderantibus nobis onerosa magis visa est quam iucunda, cum illico nos promissi sermonis debitum senex exspectare sensisset: Grata est, inquit, mihi non solum attonita ad discendum vestrae mentis intentio, sed etiam disciplina propositae quaestionis. Rationabilis enim revera interrogationis a vobis ordo servatus est.
2 Necesse est enim ut tam excelsae plenitudinem charitatis immensa illa perfectae atque perpetuae castimoniae praemia consequantur, parque sit gaudium in tanta parilitate palmarum. Tanta enim sibi societate foederantur, ut una absque altera nequeat possideri. Hoc igitur propositio vestra complexa est, ut utrum [Id est, motus libidinis. Concupiscentiam ignem quemdam esse internum docet illa Pauli sententia: Bonum est nubere magis quam uri (I Cor. VII). Itemque alia eiusdem: Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere (Ephes. VI). Hinc Patres passim ignem, flammam, fomitem, incentivum, ardorem, vel aestum libidinis vocant. D. Ambrosius lib. I de Poenitentia: Libido gravis ignis est: et ideo non debemus illi alimenta praebere luxuriae. Pascitur libido conviviis, nutritur delictis, vino accenditur, ebrietate flammatur. D. Hieronymus ad Furiam epist. 10: Ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum rigore restinguendae sunt.] ignis ille concupiscentiae, cuius haec caro velut insitum sentit ardorem, ad plenum possit exstingui, disputatione simili panderemus.
3 De quo primum quid beatus Apostolus senserit diligentius inquiramus: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram [Coloss. III]. Prius ergo quam caetera perscrutemur, quae ista sint membra quae mortificari praeceperit, indagemus. [Neque Christus Dominus, cum similiter ait: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Haec enim metaphorice intelliguntur aut hyperbolice, ut notant interpretes (Vide Ioan. Mald. in V Matth.). Metaphorice quidem si per oculum dextrum et manum dextram intelligamus res nobis charissimas et pretiosissimas quas a nobis potius abiicere debemus quam ut earum occasione peccemus. Hyperbolice vero, supposita hac conditione vel exceptione, si fieri posset vel liceret, ut in exaggerationibus fieri solet. Significat enim Christus quodvis potius damnum nobis subeundum, quam culpam: eo quidem usque, ut vel oculum dextrum vel dextram nobis manum abscindamus, si aliter peccatum effugere non possimus: sed quia semper possumus, nefas est aliquam nobis corporis partem abscindere.] Neque enim beatus Apostolus ad abscissionem manuum aut pedum, aut genitalium immiti nos praeceptione compellit, sed [Corpus peccati, passim vocat Apostolus veterem hominem, de quo ait: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis; quod idem est ac illud: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram. Sicut enim homo, vel corpus hominis variis constat membris; ita vetus homo, seu corpus peccati coagmentatur ex variis peccatorum generibus, veluti membris et actibus diversis. Cuiusmodi membra mox ab eodem Apostolo enumerantur; quae sequenti capite particulatim et spirituali quadam anatomia explicantur. Super terram autem, id est terrena, sive terrestria esse dicuntur, quod huiusmodi vitia velut in terram deprimant hominem, et a Deo longissime avertant: de quorum mortificatione agitur capite tertio.] corpus peccati, quod utique constat ex membris, quantocius destrui zelo perfectae desiderat sanctitatis, de quo corpore alibi, ut destruatur, inquit, corpus peccati [Rom. VI]. Et quae sit eius destructio, consequenter exponit, ut iam, inquit, non serviamus peccato [Rom. VII]. A quo etiam se liberari cum eiulatu postulat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
Cassianus HOME

csg576.19

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik