monumenta.ch > Cassianus > 26 > 15
Cassianus, Collationes, 2, 11, XIV. Interrogatio de consummatione castitatis. <<<    

Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT XV. Dilatio expositionis postulatae

1 Chaeremon: Summae quidem beatitudinis ac singularis est meriti, ita istum per quem Domino cohaeremus affectum, vel discere iugiter vel docere, ut meditatio eius secundum Psalmographi sententiam, omnes vitae nostrae dies noctesque consumat [Psalm. I], et mentem nostram insatiabiliter esurientem sitientemque iustitiam coelestis huius cibi perpetua ruminatione sustentet. Sed [Viri sancti plerumque corpus suum iumentum, vel asellum, vel quid simile vocabant, propterea quod caro, per se rationis expers et spiritui recalcitrans, more pecudum aut iumentorum, de cibo et potu tantummodo cogitet; et praesentibus, sibique propriis voluptatibus solum inhiet, nihil futurum prospiciens. Sic S. Hilarion, teste Hieronymo, Sibi iratus, et pectus pugnis verberans, quasi cogitationes caede manus posset excludere: Ego, inquit, aselle, faciam ut non calcitres; nec te hordeo alam, sed paleis - fame te conficiam et siti; ut cibum potius quam lasciviam cogites. Sic ille. Porro, iumentum dictum a eo quod iuvet, ait D. Hieronymus (Lib. II in Iovin.) quare non inepte iumenti nomen, etiam corpori nostro, velut animae iumento et adiumento tribuitur, quod animae rationali, praesertim in actibus virtutum exsequendis inservire, et absque contradictione obedire debet, et onus impositum portare, more iumenti. Unde nec immerito ei consulendum ac providendum, quod iumentis praestari solet (non tamen indulgendum), hic monet Collator.] consulendum est etiam iumento corporis nostri secundum benignissimam Salvatoris nostri providentiam, ne deficiat in via. Spiritus enim promptus est, caro autem infirma [Matth. XXVI]: quae etiam nunc vel exigui cibi perceptione curanda est, ut post perfectionem eius, etiam ad ea quae desideratis, diligentius indaganda, mentis quoque addatur intentio.
Cassianus HOME

csg576.18

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik