1 | Germanus: Quia de perfectione charitatis sermo digestus est, volumus etiam de castitatis fine aliqua liberius sciscitari. Non enim ambigimus illud praecelsum fastigium charitatis, per quam sicut huc usque dissertum est, ad imaginem Dei similitudinemque conscenditur, sine castitatis perfectione subsistere omnino non posse, sed utrum ita eius possit perpetuitas obtineri, ut numquam libidinis titillatio integritatem nostri cordis infestet, et ita valeamus ab hac passione carnali degentes in corpore peregrinari, ut numquam incentivorum aestibus aduramur, volumus edoceri. |