Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT XIII. De timore qui de charitatis magnitudine generatur.
1 | Quisquis igitur in huius fuerit charitatis perfectione fundatus, necesse est ut ad illum sublimiorem charitatis timorem gradu excellentiore conscendat, quem non poenarum terror, nec cupido praemiorum, sed amoris generat magnitudo, quo vel filius indulgentissimum patrem, vel fratrem frater, vel amicum amicus, vel coniugem coniux sollicito reveretur affectu, dum eius non verbera neque convicia, sed vel tenuem amoris formidat offensam, atque in omnibus non solum actibus, verum etiam verbis attonita semper pietate distenditur, ne erga se quantulumcumque fervor dilectionis illius intepescat. |
2 | Cuius timoris magnificentiam Isaias unus prophetarum eleganter expressit, Divitiae, inquiens, salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse thesaurus eius [Isa. XXXIII]. Non potuit timoris istius dignitatem ac meritum magis evidenter exprimere, quam ut divitias salutis nostrae, quae in vera sapientia Dei scientiaque consistunt, diceret nisi a timore Domini non posse servari. |
3 | Ad hunc igitur metum non peccatores, sed sancti propheticis invitantur eloquiis, dicente psalmographo: Timete Dominum, omnes sancti eius, quia nihil deest timentibus eum [Psal. XXXIII]. Qui enim hoc timore Dominum metuit, perfectioni eius certum est nihil deesse. Nam de illo timore poenali evidenter Ioannes apostolus dicit: Qui timet, non est perfectus in charitate, quia timor poenam habet [Ioan. IV]. Multa igitur distantia est inter istum timorem cui nihil deest, qui sapientiae scientiaeque thesaurus est; et illum imperfectum, qui principium sapientiae nuncupatur, quique poenam in sese continens, de perfectorum cordibus superveniente plenitudine charitatis extruditur: Timor enim non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (Ibid.). Et revera, si principium sapientiae in timore consistit [Psal. CX], quae erit eius, nisi in Christi charitate perfectio, quae illum in sese perfectae dilectionis continens metum, non iam principium, sed thesaurus sapientiae et scientiae nuncupatur? |
4 | Et idcirco duplex timoris est gradus: unus incipientium, id est, eorum qui adhuc sub iugo et terrore servili sunt, de quo dicitur: Servus dominum suum timebit [Malach. I]. Et in Evangelio: Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius [Ioan. XV]. Et ideo Servus, inquit, non manet in domo in aeternum [Ioan. VIII]. Imbuit enim nos ut ab illo poenali metu ad charitatis plenissimam libertatem et amicorum filiorumque Dei fiduciam transeamus. |
5 | Denique beatus Apostolus qui servilem illum timoris gradum olim charitatis Dominicae virtute transcenderat, inferiora despiciens, maioribus se ditatum bonis a Domino profitetur: Non enim, inquit, dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis (II Timoth. I). Eos etiam qui perfecta coelestis illius Patris dilectione flagrabant, quosque ex servis filios adoptio divina iam fecerat, hoc adhortatur eloquio: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater [Rom. VIII]. De hoc etiam metu cum illam septiformem Spiritus sancti gratiam propheta describeret, quem in homine illo Dominico secundum Incarnationis dispensationem descendisse non dubium est, dixissetque: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; novissime velut quiddam praecipuum intulit dicens: Et replebit eum spiritus timoris Domini [Isa. XI]. In quo primitus illud diligentius est intuendum, quod non dixerit: Et requiescet super eum spiritus timoris Domini, sicut de illis prioribus dixerat; sed Replebit, inquit, eum spiritus timoris Domini. |
6 | Tanta enim ubertatis eius est magnitudo, ut quem semel sua virtute possederit, non partem, sed totam eius occupet mentem. Nec immerito. Illi etenim quae numquam excidet cohaerens charitati, non solum replet, sed etiam perpetua et inseparabili eum quem ceperit possidet iugitate, nullis laetitiae temporalis, vel voluptatum oblectationibus imminutus. |
7 | Quod nonnumquam illi, qui foras mittitur, timori evenire consuevit. Hic est igitur perfectionis timor, quo homo ille Dominicus, qui non solum redimere humanum genus, sed etiam praebere venerat perfectionis formam atque exempla virtutum, repletus fuisse narratur. Illum enim servilem suppliciorum timorem, verus Dei Filius, Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius [I Petr. II], habere non potuit. |