Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT XII. Responsio de diversitate perfectionum.
1 | Chaeremon: Pro statu atque mensura uniuscuiusque mentis Scriptura divina ad diversos perfectionum gradus arbitrii nostri provocat libertatem. Nec enim poterat uniformis omnibus perfectionis corona proponi, quia nec omnium una virtus, aut voluntas aut fervor est; et idcirco ipsarum quodammodo perfectionum diversos ordines diversasque mensuras sermo divinus instituit. Quod ita esse evangelicarum quoque beatitudinum varietas evidenter ostendit. Licet enim beati dicantur quorum sunt regna coelorum, et beati qui possidebunt terram, et beati qui consolationem recipient, et beati qui saturitate potientur [Matth. V]; tamen multum credimus interesse inter habitationem regni coelorum et possessionem illius quaecumque est terrae, et inter perceptionem consolationis et plenitudinem saturitatemque iustitiae; multumque distare inter illos qui misericordiam consequentur et illos qui gloriosissima visione Dei perfrui merebuntur. |
2 | Alia enim gloria solis, et alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in gloria, ita et resurrectio mortuorum [I Cor. XV]. Cum igitur iuxta hunc modum Scriptura divina timentes Deum laudet et dicat: Beati omnes qui timent Dominum [Psalm. CXXVII], et plenam per hoc illis beatitudinem repromittat; iterum tamen dicit: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. |
3 | Qui autem timet non est perfectus in charitate [I Ioan. IV]. Et rursus, cum servire Deo gloriosum sit, et dicatur: Servite Domino in timore [Psalm. II]. Et: Magnum tibi est vocari servum meum [Isa. XLIX]. Et: Beatus servus ille, quem, cum venerit dominus suus, invenerit sic facientem [Luc. XII]. Tamen ad apostolos dicitur: Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus suus. |
4 | Vos autem dico amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis [Ioan. XV]. Et iterum: Vos amici mei estis, si feceritis ea quae praecipio vobis (Ibid.). Videtis ergo perfectionum gradus esse diversos, et de excelsis ad excelsiora nos a Domino provocari, ut ita is qui in timore Dei beatus et perfectus exstiterit, ambulans, sicut scriptum est, de virtute in virtutem [Psalm. LXXXIII], et de perfectione ad aliam perfectionem, id est, de timore ad spem, mentis alacritate conscendens, ad beatiorem denuo statum, quod est charitas, invitetur. Et qui fuerit fidelis servus ac prudens, ad amicitiae sodalitatem et adoptionem transeat filiorum. Secundum ergo hunc sensum nostra quoque est intelligenda sententia, non quod contemplationem perpetuae illius poenae, vel beatissimae retributionis, quae repromittitur sanctis, nullius pronuntiemus esse momenti; sed quia cum sint utiles, et sectatores suos ad initia beatitudinis introducant, charitas rursum, in qua plenior fiducia perpetuumque iam gaudium est, assumens eos de timore servili et mercenaria spe, ad dilectionem Dei et adoptionem transfert filiorum, et quodammodo perfectiores facit de perfectis. |
5 | Multae enim, ait Salvator, mansiones sunt apud Patrem meum [Ioan. XIV]. Et licet omnia astra esse videantur in coelo, inter claritatem tamen solis et lunae atque luciferi, caeterarumque stellarum multa distantia est. Et idcirco beatus Apostolus, non solum timori ac spei, sed etiam cunctis charismatibus, quae magna ac mirifica habentur, eam praeferens supra modum, excellentiorem omnibus charitatem ostendit. |
6 | Nam cum vellet, expleto omni catalogo spiritualium charismatum, virtutum eius membra describere, ita praefatus est: Et adhuc supra modum excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest [I Cor. XII ] [et XIII]. Videtis ergo nihil pretiosius, nihil perfectius, nihilque sublimius, et (ut ita dixerim) nihil charitate perennius inveniri. |
7 | Sive enim prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur; charitas autem numquam excidet (Ibid.), sine qua non solum illa praecellentissima charismatum genera, sed etiam martyrii ipsius gloria vacuatur. |