monumenta.ch > Cassianus > 28 > 11
Cassianus, Collationes, 2, 11, X. Quod perfectio charitatis sit pro inimicis orare, et quo indicio anima necdum purgata noscatur. <<<     >>> XII. Responsio de diversitate perfectionum.

Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT XI. Interrogatio, cur affectum timoris et spei dixerit imperfectum.

1 Germanus: Potenter quidem atque magnifice de perfecta Dei charitate dissertum est; verumtamen illud nos permovet, quod cum eam tanta laude praetuleris, timorem Dei et spem retributionis aeternae imperfecta esse dixisti, cum utique multo aliud videatur de eis Propheta sensisse, dicens: Timete Dominum, omnes sancti eius, quia nihil deest timentibus eum [Psalm. XXXIII]. Et iterum in observandis iustificationibus Dei, retributionis se contemplatione fateatur exercitatum: Inclinavi, inquiens, cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum [D. Hieronymus ex Hebraeo vertit: Propter aeternam retributionem. Causa quidem prima per se et proprie, cur applicandus sit animus ad exsequenda Dei mandata, est ipse Deus, sive Dei voluntas et imperium, nempe quia sic vult et iubet; sicut primaria causa cur diligendus sit Deus, est ipse Deus, sive ipsius summa bonitas: unde et propter seipsum diligi iubetur. Secunda autem causa est retributio, sive spes retributionis aeternae, quam hic abbas vocat mercenariam, quia mercedem spectat et proprium commodum; non quod vitiosa sit, sed quia minus perfecta quam charitas, qua Deus propter se absque intuita mercedis diligitur, ut declarat sequenti capite.] propter retributionem [Psalm. CXVIII]. Et Apostolus: Fide, inquit, [Verba sunt Apostolorum ad Hebr. XI. Porro Moysen a filia Pharaonis susceptum, adoptatum et educatum fuisse ex historia Exodi notum est. Quod et confirmat S. Stephanus Act. VII dicens: Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. Quando autem et quomodo iam grandis factus, id est, adultus, et provectae aetatis, negaverit, vel, ut in Graeco est, horruerit, aversatus sit se dici filium filiae Pharaonis, id neque in Exodo legimus, neque apud Iosephum. Unde S. Thomas sic interpretatur: Negavit se esse filium eius, non quidem verbo, sed facto, quia contra voluntatem Pharaonis interfecit Aegyptium, qui percutiebat Hebraeum; et Hebraeorum populo se adiunxit. Sic S. Thomas. Verum alii censent Moysen non solum facto, sed etiam verbis negasse, et se veri Dei cultorem et de gente et religione Hebraeorum palam professum esse. Quomodo autem idem Moyses adhuc infans Pharaoni oblatus a filia, impositum sibi ab eo diadema abiecerit, pedibusque conculcarit, atque etiam hoc facto negaverit seu abnuerit se dici filium filiae Pharaonis, regnique haeredem (quod non sine divino motu et instinctu factum credi par est), refert Iosephus Antiquit. cap. 6.] Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores divitias existimans thesauris Aegyptiorum, improperium Christi [Hebr. XI]. Aspiciebat enim in remunerationem. Quomodo ergo imperfecta esse credenda est, cum et beatus David retributionis obtentu iustificationes Domini se fecisse glorietur, et legislator praemia futura prospiciens, sprevisse adoptionem regiae dignitatis, et afflictionem dirissimam Aegyptiorum thesauris praetulisse dicatur?
Cassianus HOME

csg576.13