monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 2, 11, IX. Quod charitas non solum de servis filios faciat, sed etiam imaginem Dei ac similitudinem ferat. <<<     >>> XI. Interrogatio, cur affectum timoris et spei dixerit imperfectum.

Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT X. Quod perfectio charitatis sit pro inimicis orare, et quo indicio anima necdum purgata noscatur.

1 Quem statum si quis de adiutorio Dei, non de studii sui labore praesumens, meruerit possidere, de conditione servili (in qua timor est) et mercenaria spei cupiditate (in qua non tam bonitas largientis quam praemium retributionis expetitur) in adoptionem incipiet transire filiorum, ubi iam non timor, non cupiditas, sed illa charitas, quae numquam cadit, iugiter perseverat [I Cor. XIII]. De quo timore et charitate quosdam increpans Dominus, quid cuique personae conveniret, ostendit. [D. Hieronymus in hunc locum Malachiae post multa notatu digna: Deus, inquit, sciens differentiam filii et servi, a filio gloriam, a servo timorem expetit. Principium enim sapientiae timor Domini. Ut de timore servorum ad filiorum gloriam transeamus.] Filius honorat patrem, et servus dominum suum timet.
2 Et si Pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus [Malach. I]? Necesse est enim eum timere qui servus est; quia sciens voluntatem domini sui, si non fecerit, digne vapulabit plagis multis [Luc. XII]. Per hanc itaque charitatem quisquis ad imaginem Dei similitudinemque pervenerit, bono iam propter boni ipsius delectabitur voluntatem; ac similem quodammodo possidens patientiae ac lenitatis affectum, nullis deinceps peccantium vitiis irascetur, sed veniam potius, infirmitatibus eorum condolens atque compatiens, implorabit, reminiscens se tamdiu similium passionum stimulis impugnatum, donec miseratione Domini salvaretur, nec suo erutum studio ab impugnatione carnali, sed Dei protectione salvatum, ut non iracundiam, sed misericordiam errantibus intelligeret impendendam, illum versiculum ad Deum cum omni cordis tranquillitate decantans: Tu dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis [Ps. CXV]. Et, Nisi quia Dominus adiuvit me, paulominus habitaverat in inferno anima mea [Psal. XCIII]. Et in hac mentis humilitate consistens, poterit etiam [Dilectio inimicorum alia generalis et communis, alia specialis; illa praecepti, haec consilii et perfectionis, ut hic dicitur. Praecepti enim est, ne quem hominum quantumvis nobis inimicum odio habeamus, nulli malum pro malo reddamus, nulli quidquam optemus mali, ut omnes homines, praesertim vero Christianos, generali charitate complectamur, ut communibus orationibus, eleemosynis, beneficiis, quae in omnes fiunt, non excludamus, ut eis saltem in extrema necessitate succurramus. Consilii vero et perfectionis, ut eis extra necessitatem benefaciamus, ut eos nominatim salutemus, ut familiariter alloquamur, ut peculiariter pro eis oremus, ut modis omnibus quibus possumus eos iuvemus.] Evangelicum illud perfectionis explere mandatum: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos [Luc. VI]; et ita [D. Augustinus in sermone quinto de S. Stephano apposite ad hunc locum: Grandis, inquit, labor est inimicos diligere, pro persecutoribus supplicare; nec nos negamus, fratres: non parvus quidem labor est in hoc saeculo, sed grande erit praemium in futuro. Per amorem enim hominis inimici, efficieris amicus Dei; immo non solum amicus, sed etiam filius, sicut ipse Dominus dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Matth. V). Si te aliquis homo dives in hoc saeculo vellet adoptivum filium facere, quomodo servires, quas ei dignitates impenderes; et servorum, eiusque servitia durissima, et aliquando etiam turpissima sustineres convicia, ut ad caducam et fragilem eius haereditatem pervenires? Quod ergo ille sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter vitam aeternam.] ad illud praemium quod subiungitur, poterit pervenire, per quod non solum imaginem Dei et similitudinem perferamus, verum etiam filii Dei nuncupemur: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V]. Quem affectum beatus Ioannes assecutum se esse cognoscens, ait: Ut fiduciam habeamus in die iudicii, quia sicut [S. Thomas in Commentario: Sicut ille est charitate plenus, sanctus et iustus; ita et nos sumus, ut dicit Glossa interlinearis. Ubi sicut non aequalitatem, sed quamdam similitudinem dicit. Et per hanc fiduciam imitamur perfectionem dilectionis eius in mundo, amando amicos et inimicos, sicut ille pluit super iustos et iniustos.] ille est, et nos sumus in hoc mundo [I Ioan. IV]. In quo enim infirma et fragilis humana natura esse, sicut ille est, potest, nisi se in bonos et malos, iustos et iniustos, ad imitationem Dei, placida semper sui cordis extenderit charitate?
3 Ut bonum propter boni ipsius operetur affectum, perveniens ad illam veram adoptionem filiorum Dei, de qua idem beatus Apostolus ita pronuntiat: [Varia et multiplex expositio huius sententiae. Prima: Omnis qui natus est Deo id est, per baptismum renatus ex aqua et Spiritu sancto), ut talis, et quatenus ex Deo natus est, peccatum non facit, et non potest peccare, scilicet lethaliter (Hieron. l. II in Iovin.). Secunda: Non potest peccare, quamdiu semen Dei (id est, charitas per Spiritum sanctum infusa) manet in eo. Quamdiu enim quis charitatem habet, non peccat mortaliter, neque peccare potest: sed absolute potest, et charitatem amittere, immo et abiicere, et mortaliter peccare (August. tract. 5 in Ep. Ioan.). Tertia, D. Bernardi (Serm. 1 de Septuag.): Non peccat, inquit, qui natus est ex Deo, id est, praedestinatus non permanet in peccato, quia Deus praeservat eum, ut perire non possit ea quae falli non potest, generatio coelestis, id est, praedestinatio Dei.] Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo est, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est [I Ioan. III]. Et iterum: Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum [I Ioan. V]. Quod intelligendum est non de omni genere peccatorum, sed [Id est, mortalibus: quo modo D. Hieronymus et Augustinus sententiam illam Ioannis exponunt. Porro peccata capitalia duobus modis dici, alibi notavimus ex S. Thoma (1-2, q. 85, a. 3). Dicitur enim capitale uno modo a capite proprie dicto, et secundum hoc, peccatum, seu crimen, capitale dicitur, quod poena capitis, id est, morte punitur: quo modo peccatum omne mortiferum capitale intelligitur, ut hoc loco, quia mortem affert animae; alio modo dicitur vitium capitale, a capite, prout metaphorice signat principium vel directivum aliorum; et sic dicitur vitium capitale, ex quo plura alia vitia oriuntur: quo modo D. Gregorius (XXXI Moral. c. 31) septem, Cassianus vero (Lib. V, et coll. 5) octo posuit vitia capitalia.] de capitalibus tantum criminibus dici.
4 A quibus se quisquis abstrahere atque emundare noluerit, pro illo in alio loco praedictus Apostolus ne orari quidem debere, pronuntiat: Qui scit, inquiens, fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. [Distinguit Ioannes apostolus duplex genus peccati: aliud scilicet peccatum ad mortem, aliud non ad mortem. Quodnam vero sit peccatum ad mortem, et peccatum non ad mortem, varia est interpretum sententia. Quidam enim interpretantur peccatum ad mortem omne peccatum mortale; peccatum autem non ad mortem, quodcumque veniale. Sic quidem abbas Chaeremon hoc loco, cui et Glossa ordinaria et alii auctores suffragantur. Verum huic expositioni repugnare videtur quod sequitur: Qui scit fratrem suum peccare non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Nam venialiter peccans non amittit vitam animae, quae in gratia et charitate consistit; non potest igitur ei reddi vita quam habet. Deinde Ecclesia assidue orat pro his qui lethaliter peccant, ut Christus pro crucifixoribus, Stephanus pro lapidantibus: et Dominus ipse praecepit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V). Non igitur idem est peccatum ad mortem ac peccatum mortale, ut distinguitur contra veniale; neque peccatum non ad mortem idem ac veniale: sed inter peccata mortalia quoddam genus peccati quaerendum est, quod Ioannes vocat peccatum ad mortem, et distinguit a peccato non ad mortem. Quodnam vero illud sit, adhuc controvertitur. Graeci peccatum ad mortem intelligunt μνησικακίαν, id est, iniuriarum tenacem memoriam et obstinatam vindictae cupiditatem. Ita Oecumenius. Alii peccatum in Spiritum sanctum, praesertim agnitae veritatis impugnationem, ac fraternae charitatis invidentiam. De quo Dominus, loquens in Evangelio, dixit: Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XI). Alii maximum quodcumque peccatum mortale, ut homicidium, periurium, sacrilegium. Alii denique peccatum ad mortem intelligunt finalem impoenitentiam, seu peccatum mortale in quo quis ad mortem usque et finem vitae perseverat. Ita Augustinus de Correct. et Grat. cap. 12, et Gregorius XVI Moral. cap. 31. Annotant porro interpretes Ioannem illis verbis: Non pro illo dico, ut roget quis, non interdicere aut prohibere ne quis pro magnis et gravibus peccatoribus preces fundat, sed tantum difficultatem exauditionis indicare, nec certam promittere ex parte Dei exauditionem et veniam; quasi diceret: Patior quidem, immo probo vos pro peccatoribus omnibus orare; sed non dico, id est, non iubeo pro peccantibus ad mortem, ut ullus oret, quasi certo exaudiendus. Proinde Ecclesia dum quotidie orat et sacrificium incruentum offert pro peccatoribus quomodocumque peccantibus, immo et pro infidelibus, Iudaeis, haereticis, nihil contra hanc Ioannis doctrinam facit. D. tamen Augustinus, et alii dicunt non orandum pro mortuis in peccato mortali, id est, pro damnatis. At hoc difficile est intellectu, cum nobis constare non possit de alterius conscientia, vel animae statu, praesertim post mortem; Apostolus autem dicit: Qui scit fratrem suum peccare, non ad mortem, etc.] Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (Ibid.). Caeterum de illis quae pronuntiantur non esse ad mortem, a quibus etiam hi qui fideliter Christo deserviunt, quantalibet semetipsos circumspectione cusrodiant, immunes esse non possunt, ita dicitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I]. Et iterum: Si dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis (Ibid.). Impossibile namque est quemlibet sanctorum non in istis minutis quae per sermonem, per cogitationem, per ignorantiam, per oblivionem, per necessitatem, per voluntatem, per obreptionem admittuntur, incurrere.
5 Quae licet ab illo peccato, quod ad mortem esse dicitur, aliena sint, culpa tamen ac reprehensione carere non possunt. Cum ergo quis hunc quem praediximus bonitatis affectum et imitationem Dei fuerit assecutus, tunc visceribus Dominicae longanimitatis indutus, pro persecutoribus quoque suis orabit similiter, dicens: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt [Luc. XXIII]. Caeterum [Sententia est D. Hieronymi mox citanda, eisdem fere verbis concepta.] evidens indicium est animae necdum vitiorum faecibus eliquatae, in criminibus alienis affectu misericordiae non condolere, sed rigidam iudicantis tenere censuram.
6 Nam quemadmodum perfectionem cordis poterit obtinere is qui non habet illud quod Apostolus plenitudinem legis consummare posse signavit? Alterutrum, inquiens, onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi [Galat. VI]. Sed nec illam virtutem possidet charitatis, quae non irritatur, non inflatur, non cogitat malum; quae omnia suffert, omnia sustinet [I Cor. XIII]. [Sic Cuychius et Ciaconius cum aliis. Dionysius vero et alii: Animabus peccatorum suorum, mendose, ut puto. Alii denique: Animarum pecorum suorum, etc. Vulgata autem editio habet (Prov. XII): Novit iustus iumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia.] Iustus enim miseretur animas pecorum [Lips. in marg. peccatorum] suorum; viscera autem impiorum sine misericordia [Prov. XII]. Ideoque iisdem vitiis monachum subiacere certissimum est, quae in alio, inclementi atque inhumana severitate, condemnat.
7 Rex enim rigidus incurrit mala; [Vulg. textus: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Ubi D. Hieronymus: Generaliter, ait, haec accipienda sententia, et non egeno tantum, vel corporaliter infirmo. Nam et qui criminibus alterius non affectu misericordiae condolere, sed iudicantis mavult tenere censuram, ostendit se necdum vitiorum faecibus eliquatum, neque auditu divinae miserationis existere dignum.] et Qui obturat aures suas ne audiat infirmum, et ipse invocabit, et non erit qui exaudiat eum [Prov. XXI].
Cassianus HOME

csg576.10

Cassianus, Collationes, 2, 11, IX. Quod charitas non solum de servis filios faciat, sed etiam imaginem Dei ac similitudinem ferat. <<<     >>> XI. Interrogatio, cur affectum timoris et spei dixerit imperfectum.
monumenta.ch > Cassianus > 10

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik