monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 2, 11, VII. Quibus gradibus ad sublimitatem charitatis possit ascendi et quae sit in ea stabilitas. <<<     >>> IX. Quod charitas non solum de servis filios faciat, sed etiam imaginem Dei ac similitudinem ferat.

Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT VIII. Quantum excellant, qui per charitatis affectum declinant a vitiis.

1 Sed ad istam humilis poenitentiae vocem in occursum eius pater prosiliens, maiore quam emissa fuerat pietate suscepit, eumque non contentus minora concedere, [Servorum scilicet, et mercenariorum.] utroque gradu sine dilatione transcurso, pristinae filiorum restituit dignitati. Festinandum proinde nobis etiam est, ut ad tertium filiorum gradum, qui omnia quae patris sunt sua esse credunt, per indissolubilem charitatis gratiam conscendentes, coelestis illius Patris imaginem ac similitudinem recipere mereamur, et ad imitationem veri illius Filii proclamare possimus: Omnia quae habet pater, mea sunt [Ioan. XVI]. Quod etiam de nobis beatus Apostolus profitetur, dicens: Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura, omnia vestra sunt [I Cor. III]. Ad quam similitudinem etiam Salvatoris praecepta nos provocant: [Sicut, non aequalitatem, sed qualitatum similitudinem denotat, et eam quidem similitudinem quae inter Deum et hominem, non quae inter hominem et hominem esse potest; non enim illam perfectionem quae in Deo est assequi aut aequare possumus, sed possumus tamen imitari. Unde Patres annotarunt non unam esse, sed multiplicem perfectionis speciem in Scripturis designatam. Clemens Alexandrinus lib. IV Stromatum: Invenio, inquit, perfectum multis modis accipi, prout is est qui in unaquaque virtute se recte gerit. Perficitur itaque et consummatur aliquis, ut et pius, et religiosus, et ut tolerans, et ut continens, et ut operarius, et ut martyr, et ut cognitione praeditus. In omnibus autem perfectus nescio an ullus sit, nisi solum is qui propter nos induit hominem. S. Ambrosius lib. III Offic. (Cap 2): Ipsum Paulum, ait, lego perfectum, et non perfectum. Nam cum dixisset: Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim, sequar autem, si comprehendam, statim subiecit: Quicumque ergo perfecti sumus. Duplex enim est forma perfectionis, alia medios, alia plenos numeros habens; alia hic, alia ibi; alia secundum hominis possibilitatem, alia secundum perfectionem futuram. Deus autem iustus per omnia, sapiens per omnia, perfectus per omnia. Idem fere habet D. Hieronymus lib. I adversus Pelagianos (Cap. 5) eumdem Apostoli locum pertractans: Ex quo, ait, perspicuum est duas in Scripturis sanctis esse perfectiones, duasque iustitias, et duos timores. Primam perfectionem, et incomparabilem veritatem, perfectamque iustitiam Dei virtutibus coaptandam. Secundam autem quae competit nostrae fragilitati, iuxta illud quod in Psalmis dicitur: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII), ad eam iustitiam, quae non comparatione, sed Dei scientia dicitur esse perfecta. Denique Cassianus infra ex sententia abbati. Chaeremonis ita de perfectione scribit (Cap. 12): Pro statu atque mensura uniuscuiusque mentis Scriptura divina ad diversos perfectionum gradus arbitrii nostri provocat libertatem; nec enim poterat uniformis omnibus perfectionis corona proponi; quia nec omnium una virtus, una voluntas, aut fervor est: et idcirco ipsarum quodam modo perfectionum diversos ordines, diversasque mensuras sermo divinus instituit. Quod ita esse Evangelicarum quoque beatitudinum varietas evidenter ostendit, etc. (Vide S. Thom. 2-2, q. 184, a. 2).] Estote, inquit, et vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est [Matth. V]. In illis enim nonnumquam solet interrumpi bonitatis affectus, cum aliquo vel tepore, vel laetitia, vel oblectatione vigor animi relaxatus, aut metum ad praesens gehennae, aut desiderium subtrahit futurorum.
2 Et est quidem in illis gradus cuiusdam profectus imbuens nos, ut dum vel poenarum metu, vel praemiorum spe incipimus vitia declinare, ad charitatis gradum transire possimus, quia Timor, inquit, non est in charitate, sed [Nempe servilem. De quo Augustinus tractatu 9 in Epistolam Ioannis: Timor, inquit, quasi locum praeparat charitati. Cum autem coeperit charitas habitare, pellitur timor, qui praeparavit locum: quantum enim illa crescit, tantum iste decrescit; et quantum illa fit interior, timor pellitur foras. Maior charitas, minor timor; minor charitas, maior timor. Si autem nullus timor, non est qua intret charitas. Sicut videmus per setam introduci linum, quando aliquid suitur: seta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum; sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret charitatem. Iam facta securitate in animo, quale gaudium nobis est, vel in hoc vel in futuro saeculo? Haec Augustinus. Porro D. Thomas (In commentario) distinguit hic quadruplicem timorem Domini: Primus, inquit, est timor servilis, qui est solius gehennae; secundus initialis, qui est timor gehennae et offensae divinae; tertius filialis, qui est timor solius offensae divinae; quartus est reverentialis, qui est solius reverentiae erga maiestatem divinam. Primus non est in charitate, sed praeparat ei locum, et eam tandem introducit, sicut seta, vel acus filum, ut dicit Augustinus. Secundus non est in perfecta charitate, de qua loquitur hic Apostolus. Tertius maior est in magis perfectis, quia magis perfecta charitate, viae, sed non patriae. Quartus manet cum charitate perfecta patriae, de quo psalm. XVIII: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi.] perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate.
3 Nos ergo diligamus, quia Deus prior dilexit nos [I Ioan. IV]. [Explicat quae sit et in quo consistat illa Dei imago, et similitudo, seu potius imitatio, per quam Deo similes, id est, perfecti evadimus. Unde titulus huic collationi inditus, de Perfectione.] Non ergo aliter ad illam veram perfectionem conscendere poterimus, nisi quemadmodum nullius alterius nisi nostrae salutis gratia prior nos ille dilexit, ita eum nos quoque nullius alterius rei nisi sui tantum amoris dilexerimus obtentu.
4 Quamobrem nobis studendum est, ut de hoc timore ad spem, de spe ad charitatem Dei, vel ipsarum virtutum amorem, perfecto mentis conscendamus ardore, ut transmigrantes in affectum boni ipsius, immobiliter, quantum humanae possibile est naturae, quod bonum est, retentemus.
Cassianus HOME

csg576.7

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik