monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 2, 11, VI. Propositio abbatis Chaeremonis, quod tribus modis vitia vincantur. <<<     >>> VIII. Quantum excellant, qui per charitatis affectum declinant a vitiis.

Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT VII. Quibus gradibus ad sublimitatem charitatis possit ascendi et quae sit in ea stabilitas.

1 Si quis igitur ad perfectionem tendit, [Distinguuntur tres status sive gradus hominum in vita spirituali. Primus et infimus est status incipientium, qui timore servili trahuntur ad bonum, et a malo retrahuntur, iuxta illud: Oderunt peccare mali formidine poenae. Secundus proficientium, qui spe et desiderio remunerationis ducuntur. Tertius, perfectorum, qui solo amore et charitate moventur, secundum illud: Oderunt peccare boni virtutis amore. Atque hi tres status aliis vocibus dicuntur status servorum, mercenariorum et filiorum.] de illo primo timoris gradu, quem proprie diximus esse servilem, de quo dicitur: Cum omnia feceritis, dicite, quia servi inutiles sumus [Luc. XVII], [A timore enim servili progrediendum est ad spem. Unde Augustinus exponens illud Davidicum: Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius (Psal. CXLVI). Ecce, inquit, timuit Iudas traditor Christi, sed non speravit in misericordia ipsius. Postea enim poenituit eum quod tradiderit Christum. Bene quidem timuisti, sed si sperares in misericordia eius quem timuisti. Ille desperando abiit, et laqueo se suspendit. Ergo sic time Dominum, ut speres in misericordia eius. Placabis enim eum, si speres in misericordia eius.] ad altiorem spei tramitem gradu proficiente conscendet, qui iam non servo, sed mercenario comparatur, quia mercedem retributionis exspectat, et quasi de peccatorum absolutione et poenali timore securus, ac bonorum sibi operum conscius, licet placiti praemium videatur expetere, tamen ad affectum illum filii qui de paternae indulgentiae liberalitate confidens, omnia quae patris sunt sua esse non ambigit, pervenire non potuit.
2 Ad quem etiam ille prodigus, qui cum substantia patris etiam filii nomen amiserat, aspirare non audet, dicens: Iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis [Luc. XV]. Post illas enim porcorum siliquas, quarum ei satietas negabatur, id est, vitiorum sordidos cibos, qui in semetipsum reversus, et salutari timore compunctus, immunditiam porcorum horrere iam coeperat, ac dirae famis supplicia formidabat, velut iam servus effectus, etiam mercenarii statum de mercede iam cogitans, concupiscit ac dicit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, et ego hic fame pereo!
3 Revertar ergo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis (Ibid.).
Cassianus HOME

csg576.7