Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT VI. Propositio abbatis Chaeremonis, quod tribus modis vitia vincantur.
1 | Tunc beatus Chaeremon; Tria sunt, inquit, quae faciunt homines a vitiis temperare, id est, aut metus gehennae, sive praesentium legum, aut spes atque desiderium regni coelorum, aut affectus boni ipsius amorque virtutum. Nam timor ita mali contagium legitur exsecrari: Timor Domini odit malitiam (Proverb. VIII). Spes etiam, vitiorum omnium excludit incursum. |
2 | Non enim delinquent omnes qui sperant in eum [Psal. XXXIII]. Amor quoque ruinam non metuit peccatorum, quia Charitas numquam cadit [I Cor. XIII]. Et iterum: Charitas operit multitudinem peccatorum [I Petr. IV]. Et idcirco beatus Apostolus omnem salutis summam istarum trium virtutum consummatione concludens: Nunc, inquit, manent fides, spes, charitas: tria haec [I Cor. XIII]. Fides namque est, quae futuri iudicii ac suppliciorum metu vitiorum facit contagia declinari; spes, quae mentem nostram de praesentibus avocans, universas corporis voluptates coelestium praemiorum exspectatione contemnit; charitas, quae nos ad amorem Christi et spiritalium virtutum fructum mentis ardore succendens, quidquid illis contrarium est, toto facit odio detestari. Quae tria, licet ad unum finem tendere videantur, provocant enim nos a rebus illicitis abstinere, magnis tamen excellentiae suae gradibus ab invicem disparantur. |
3 | Duo namque superiora proprie hominum sunt eorum qui ad profectum tendentes, necdum affectum concepere virtutum. Tertium specialiter Dei est, et eorum qui in sese imaginem Dei ac similitudinem receperunt. Ille namque solus ea quae bona sunt, nullo metu, nulla remunerationis gratia provocante, sed solo bonitatis affectu operatur: Omnia enim, ut ait Salomon, operatus est Dominus propter semetipsum [Prov. XVI]. Suae namque bonitatis obtentu, omnem bonorum copiam dignis indignisque largitur, quia nec fatigari iniuriis potest, nec iniquitatibus hominum passibiliter promoveri, semper scilicet manens perfecta bonitas immutabilisque natura. |