monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 2, 11, IV. De abbate Chaeremone, et excusatione eius super postulata doctrina. <<<     >>> VI. Propositio abbatis Chaeremonis, quod tribus modis vitia vincantur.

Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT V. De responsione nostra contra excusationem eius.

1 Ad haec nos non mediocri confusione compuncti, ita respondimus: Licet sufficere nobis ad omnem instructionem debeat vel loci istius difficultas, vel ipsa etiam solitaria adhuc vita, quam iuventus quoque robusta vix posset tolerare, quae nos etiam, te tacente, satis abundeque instruunt atque compungunt, rogamus tamen ut taciturnitate paululum praetermissa, ea nobis potius dignanter infundas, per quae hanc quam videmus in te virtutem non tam imitatione complecti, quam admiratione possimus.
2 Nam etiamsi revelatus tibi tepor noster impetrare id quod expetimus non meretur, debet hoc saltem labor tanti itineris obtinere, quod huc [De quo supra, ad cap. 1 huius collat., ubi, velut antonomastice, vocatur coenobium Syriae, quia caeteris praecellens.] de Bethleemitici coenobii rudimentis, institutionis vestrae desiderio et profectus nostri amore, properavimus.
Cassianus HOME

csg576.5

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik