Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT IV. De abbate Chaeremone, et excusatione eius super postulata doctrina.
1 | Itaque beatus Archebius primum nos perducere ad Chaeremonem maluit, qui et monasterio eius propior, et duobus aliis provectior esset aetate. Nam cum centenarium vitae annum spiritu tantum alacer excessisset, ita dorsum eius temporis fuerat vetustate atque orationum iugitate curvatum, ut quasi in primaevam redactus infantiam, submissis ac protentis terratenus manibus progrederetur. |
2 | Huius igitur et vultum mirabilem et incessum pariter intuentes (siquidem defectis mortificatisque iam omnibus membris, nequaquam censuram praeteritae districtionis amiserat), cum sermonem atque doctrinam suppliciter posceremus, ac desiderium tantum spiritalium institutionum causam fuisse adventus nostri protestaremur, graviter ille suspirans: Quid vobis, ait, possum conferre doctrinae, cum imbecillitas senectutis ut rigorem pristinum relaxavit, ita loquendi quoque ademit fiduciam? |
3 | Quemadmodum enim docere praesumam, quod ipse non facio; aut alium in eo instruam, quod me iam minus vel tepidius exercere cognosco? Ob quam rem nullum iuniorem mihi in hanc usque aetatem cohabitare permisi, ne exemplo meo alterius districtio laxaretur. Numquam enim erit efficax instituentis auctoritas, nisi eam effectu operis sui cordi affixerit audientis. |