monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, Collationes, 2, 11, II. De episcopo Archebio. <<<     >>> IV. De abbate Chaeremone, et excusatione eius super postulata doctrina.

Cassianus, Collationes, 2, 11, CAPUT III. Descriptio eremi in qua commorabantur Chaeremon, Nesteros et Ioseph.

1 Sumpto itaque [Baculum et peram, aut verius penulam, inter Aegyptiorum monachorum habitus, seu gestamina recensuit Cassianus lib. I Instit. cap. 8 et 9. Ultimus inquit, habitus eorum, pellis caprina, quae melotes et pera appellatur, et baculus: quae gestant ad imitationem eorum qui professionis huius praefiguravere lineas in veteri Testamento, id est, prophetarum Eliae et Elisaei; ubi penulam potius legendum esse monuimus. Deinde utriusque rationem et significationem exponit Cassianus, penulae quidem his verbis: Qui habitus pellis caprinae significat, mortificata omni petulantia carnalium passionum debere eos in summa virtutum gravitate consistere, nec quidquam petulcum vel calidum iuventutis ac mobilitatis antiquae in eorum corpore residere; baculi vero sic: Cuius gestatio spiritualiter monet numquam debere eos inter tot oblatrantes vitiorum canes et invisibiles nequitiarum spiritualium bestias inermes incedere, sed irruentes eas retundere crucis signaculo, etc.] baculo et pera, ut illic cunctis viam ingredientibus monachis moris est, ad civitatem nos suam, id est Panephysim, itineris dux ipse perduxit. Cum terras, immo etiam contiguae regionis plurimam partem quondam opulentissimam (siquidem ex ea cunctae, ut fama est, regioni cibus subministrabatur) repentino terraemotu excussum mare transgressis limitibus occupavit, atque ita collapsis ferme omnibus vicis, opimas olim terras salsis paludibus supertexit, ut [Quomodo SS. Patres spiritaliter, id est, allegorice, exponunt de fecunditate Ecclesiae et sterilitate Synagogae, seu de vocatione gentium et reprobatione Iudaeorum (Basilius, Hieron., August., Prosper.); unus vice omnium loquatur Hieronymus (In Habac. cap. III): Postquam, inquit, Dominus venit in mundum, et completum est illud quod dixit in Evangelio: In iudicium ego in mundum istum veni, ut qui non videbant, viderent; et qui videbant, caeci fierent (Matth. XI). Tunc terra Israel, de qua fluvii ante manabant, et irrigabant universum Iudaeae populum, aruit, et fontes illius obturati sunt. Universus autem orbis, qui erat desertus et sterilis, et aquas praedicationis Dominicae non habebat, versus est in paludes aquarum; et quot doctores emisit, tot habuit et fontes, etc. Sic Hieronymus spiritaliter, ut hic dicitur, locum illum psalmi exponens. Caeterum non est dubium eadem verba proprie et secundum litteram intelligi posse de vera et externa mutatione, qua Deus aliquando posuit flumina in desertum, id est, convertit flumina in aridam, sive ea exsiccavit et fecit rivos fluviorum exarescere, ubi prius abundanter decurrebant; et terram fructiferam convertit in salsuginem, id est, in terram sterilem, qualis est terra operta sale, idque ob malitiam et nequitiam incolarum. Cuius mutationis exemplum habemus in Genesi cap. XII, ubi dicitur: Elevatis Loth oculis vidit omnem terram circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini. Hanc vero terram irriguam et fructiferam instar paradisi, Deus sulphure et igne de coelo demisso totam siccavit, et sempiterna sterilitate damnavit, ut legitur Genesis XIX. Addit porro D. Hieronymus, ubi supra, haec quae sequuntur huc spectantia: Legimus in his qui de mirabilibus confecerunt volumina, et qui olympiadas Graeciae ad nostram usque memoriam perduxerunt, exponentes quid in singulis annis novi acciderit in mundo, quod inter caetera terraemotu eruperint flumina, quae ante non fuerant; et rursum alia absorpta sint, et pessum ierint; quod scilicet omnes terrarum venae, quasi in humano corpore sanguinem, ita in se habeant latentes aquas, quae terrae concussione rumpantur et manent in flumina. Hactenus D. Hieronymus. At de his et eiusmodi mutationibus, terraemotibus, maris et fluminum eruptionibus, insulis inde enatis, et terris absorptis, de quibus agitur in hoc cap., videndus est Plinius lib. II Natur. Hist. cap. 85 et sequent.] illud quod in psalmo spiritaliter decantatur: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea [Psal. CVI], secundum litteram de illa putent regione praedictum; in his igitur locis multa in hunc modum oppida eminentioribus tumulis collocata, fugatis habitatoribus, eluvies illa velut insulas fecit, quae desideratam secedentibus sanctis solitudinem praebent, in quibus tres senes, id est, [Tribus hisce anachoretis septem collationes sequentes attribuit Cassianus, nempe Chaeremoni tres, Nesteroti duas, et Ioseph itidem duas.] Chaeremon, Nesteros et Ioseph, anachoretae antiquissimi consistebant.
Cassianus HOME

csg576.4