1 | Cum [Illo nimirum Bethleemitico, quod a S. Paula fundatum, a D. Hieronymo (In Epitaph. Paulae) amplificatum et administratum, et antiquitate, et dignitate, et monachorum frequentia et sanctitate caeteris Syriae monasteriis praecellebat. Unde et Syriae coenobium velut antonomastice appellari existimo, quod inter caetera Syriae seu Palaestinae monasteria praecipuum esset et primarium. De quo itidem Cassianus lib. III Instit. cap. 4: In nostro, ait, monasterio, ubi Dominus noster Iesus Christus natus ex Virgine humanae infantiae suscipere incrementa dignatus, nostram quoque adhuc in religione teneram et lactentem infantiam sua gratia confirmavit. Et rursus cap. 5 huius collationis: Debet hoc saltem labor tanti itineris obtinere, quod huc de Bethleemitici coenobii rudimentis, institutionis vestrae desiderio et profectus nostri amore properavimus. Alibi etiam (Lib. IV in cap. 12, et collat. 17 cap. 5) spelaeum vocat, in quo Dominus noster ex aula uteri virginalis effulsit. Quod vero praeter hoc Bethleemiticum multa alia fuerint coenobia in Syria et Palaestina, testatur D. Hieronymus in Vita Hilarionis.] in coenobio Syriae consistentes, post prima fidei rudimenta succedentibus aliquatenus incrementis, maiorem perfectionis desiderare gratiam coepissemus, statuimus confestim Aegyptum petere, ac remotissima [Thebais, vel Thebaida, ut alias dictum est, Aegypti regio, ad Aethiopiam vergens, olim monasteriis plena, et monachorum magna multitudine monasticaeque vitae disciplina, atque institutis florentissima: quod ex Cassiano, Palladio, Theodoreto, Evagrio, Nicephoro, nec non a SS. Patribus, Hieronymo et Augustino, didicimus, qui de eremi Thebaicae cultoribus eorumque instituti monastici ratione multa perscripserunt. Nec vero solum Aegyptiorum, Graecorum, Syrorumque hominum, sed Latinorum etiam conventus in iis Thebaicis monasteriis frequentissimi erant, teste D. Hieronymo, qui monasticae vitae praecepta divinitus a Pachomio, Theodoro et Orsiesio Aegyptiace Graeceque conscripta Latine reddidit, ut Latinis etiam monachis in illius monachalis provinciae quasi statione manentibus usui essent. Porro in Thebaide floruit S. Antonius monasticae disciplinae parens et propagator, a quo innumerabiles monachorum duces prodierunt; et hi in primis, Ammon, Hilarion, Macarius et alii, a quibus in omnem Asiam et Africam propagata est monachorum religio. In Thebaide praeterea exstitit Isidorus, qui mille monachorum curam gessit. De quo alias plenius agendum (Collat. 18 cap. 15).] etiam Thebaidos eremo penetrata, sanctorum plurimos, quorum gloriam fama per universa diffuderat, si non aemulandi, saltem agnoscendi studio invisere. Igitur [De Thenneso oppido nihil, neque apud Plinium, neque apud Ptolomaeum reperies: nec miror, cum ille duo millia insignium oppidorum, hic mille 800 Aegypto tribuant, quorum tamen pauca admodum illustriora nominatim commemorant.] ad oppidum Aegypti, cui Thennesus nomen est, emensa navigatione pervenimus. Cuius accolae ita vel mari vel stagnis salsis undique circumluuntur, ut solis, quia terra deest, negotiationibus dediti, opes atque substantiam navali commercio parent, ita ut aedificiis cum voluerint exstruendis terra non suppetat, nisi de longinquo navigiis apportetur. |