monumenta.ch > Cassianus >
>>> Cassianus, Collationes, 2, 11, PRIMUM.

Cassianus, Collationes, 2, PRAEFATIO AD HONORATUM EPISCOPUM ET EUCHERIUM

1 Cum virtutem perfectionis vestrae, qua velut magna quaedam luminaria in hoc mundo admirabili claritate fulgetis, multi sanctorum qui vestro erudiuntur exemplo vix queant aemulari, tamen vos, o sancti fratres, Honorate et Eucheri, tanta illorum sublimium virorum, a quibus prima anachoreseos [Id est, ut vitae anachoreticae. Haec enim instituta et rudimenta vitae eremiticae Cassianus cum suo socio Germano ab iliis Patribus et anachoretis didicerunt.] instituta suscepimus, laude flammamini, ut unus quidem vestrum [

Illi, ni fallor, Lerinensi, de cuius laudibus S. Eucherius peculiarem librum conscripsit (ut dictum est), quod a S. Honorato, de quo supra, in insula Lerino sive Lerinensi fundatum, tam monachorum frequentia quam religionis observantia celeberrimum in tota Gallia exstitit, ut pene commune esset omnibus saeculum abdicantibus perfugium ac gymnasium. Ex hoc enim monasterio prodiere quam plurimi sanctitate et doctrina clarissimi praesules, et alii suis scriptis, alii miraculis illustres: S. Honoratus primus eiusdem coenobii, ut diximus, parens et auctor; S. Hilarius postea archiepiscopus Arelatensis; Eucherius Lugdunensis, de quo hic agitur; Caesarius etiam Arelatensis, Lupus Tricassianus, Vincentius Lyrinensis libello adversus haereses scripto notissimus; Maximus et Faustus, ambo Reienses episcopi, et alii a Sidonio Apollinari in carmine Eucharistico ad Faustum celebrati, ubi haec inter caetera: Quantos illa insula plana Miserit in coelum montes.

Quem imitatus Caesarius homil. 25: Beata, inquit, et felix insula Lerinensis, quae cum parvula et plana esse videatur, innumerabiles tamen montes ad coelum misisse cognoscitur. Montes, id est, episcopes et sacerdotes. Erat enim Lerinense coenobium velut seminarium episcoporum (Vide Sidon. lib. VII epist. 17, et lib. IX epist. 3, et Renatus Chopp. Monasticon lib. I, tit. 3). Unde subdit Caesarius: Haec est quae eximios nutrit monachos, et praestantissimos per omnes provincias erogat sacerdotes: ac si quos accipit filios, reddit Patres; et quos nutrit parvulos, reddit magnos. Haec ille. Est vero Lerina insula provinciae Narbonensi adiacens e regione Antipolis (Plin. lib. III cap. 5 Natur. Hist.). Quae quidem a nonnullis male confunditur cum altera insula nomine et situ vicina. Sunt enim notissimae in mari Gallico insulae duae e regione Antipolis oppidi provinciae Narbonensis, Lero, et Lerinus, vel Lerina. Illi hodie nomen a S. Margareta, huic a S. Honorato, qui in ea primus eius coenobii fundamenta iecit. Ita annotavit Sirmundus ad Sidonium.

]
ingenti fratrum coenobio praesidens, congregationem suam, quae quotidiano sanctae conversationis vestrae docetur intuitu, illorum quoque Patrum praeceptis optet institui; alter vero ut etiam corporali eorumdem aedificaretur aspectu, Aegyptum penetrare voluerit, ut hanc quasi frigoris Gallicani rigore torpentem provinciam derelinquens, ad illas quas sol iustitiae proximius respicit terras, maturis virtutum fructibus redundantes, [Turturis feruntur hae proprietates: 1o haec avis, more hirundinum, hieme calidiora petit loca; et verno tempore redit, teste Cicerone II de Finibus, quo hic Auctor respicit; 2o hieme muta est, vere vocalis. Plin. lib. X cap. 35; 3o assidue gemit, et in celsis arboribus nidum ponit, iuxta illud (Virgil. Eclog.): Nec gemere aerea cessavit turtur ab ulmo. 4o castitatem colit coniugalem, et in viduitate perdurat. Origenes homilia prima in Cantica, D. Hieronymo interprete: Turturis, inquit, hanc ferunt esse naturam, ut neque masculus, praeter unam feminam, aliam addat; neque femina plus quam unum patiatur marem: ita ut si accidat altero interempto alterum superesse, pariter cum coniuge exstinctus sit ei concubitus amor. Idem Hieronymus lib. I in Iovinianum: Turtur avis pudicissima, semper habitans in sublimibus, typus est Salvatoris. Legamus physiologos, et reperiemus turturis hanc esse naturam, ut si parem perdiderit, alteri non iungatur.] velut turtur castissimus transvolaret.
2 Necessario hoc mihi virtus charitatis extorsit, ut unius desiderio, alterius etiam labori consulens, tam abruptum scribendi periculum non vitarem, dummodo et priori apud filios adderetur auctoritas, et secundo tam periculosae navigationis necessitas demeretur. Proinde quia fidei vestrae atque fervori, nec illa Instituta coenobiorum quae duodecim libellis ad beatae memoriae episcopum Castorem quo potuimus sermone conscripsimus, nec decem collationes in Scythica eremo commorantium Patrum, quas praecipientibus sanctis Elladio et Leontio episcopis, utcumque digessimus, satisfacere potuerunt, nunc etiam ut itineris nostri ratio et ordo cognoscatur, trium in alia eremo consistentium, quos primos vidimus, Patrum septem collationes, pari conscriptas stylo, vobis credidi consecrandas, quibus ea quae de perfectione in praeteritis nostris opusculis obscurius forsitan comprehensa vel praetermissa sunt, suppleantur. Si vero sanctam studii vestri sitim etiam haec satiare non quiverint, septem alias collationes, quae ad sanctos qui in [Stoechades insulae tres in mari Gallico sitae, et Massiliensium littori vicinae; de quibus Plinius lib. III cap. 5: Stoechades tres a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem, quo sitae sunt, quas item nominant singulis vocabulis, Proten, et Messen, quae et Pomponiana dicitur; tertia Hypola. Isidorus lib. XIV Etymolog.: Stoechades insulae Massiliensium, sexaginta millium spatio a continenti in fronte Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Ennodius in Vita Epiphanii Stoechadas cum Lerone et Lirino, de quibus supra, ut vicinas insulas coniungit his verbis: Regrediens singula sanctarum habitationum loca visitavit, medianas insulas, Stoechadas, Lerum ipsamque nutricem summorum montium planam Lirinum.] Stoechadibus consistunt insulis emittendae sunt fratres, desiderium, ut arbitror, vestri ardoris explebunt.
Cassianus HOME