monumenta.ch > Cassianus > 36
Cassianus, Collationes, 1, 9, XXXV. De oratione intra cubiculum et clauso ostio facienda. <<<    

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XXXVI. De utilitate brevis et tacitae orationis.

1 Ob quod [Locus notandus in commendationem brevium et iaculatoriarum orationum, de quibus etiam alias egimus (Lib. II Institut. c. 10): quibus quasi scintillis cor nostrum accenditur, et quasi quibusdam iaculis cor Dei configitur. De quarum usu monachis illis frequentato et familiari ita div. Augustinus ad Probam (Epist. 122): Dicuntur fratres in Aegypto crebrius quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas et raptim quodammodo eiaculatas: Ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt hanc intentionem, sicut non est extendenda, si perdurare non potest; ita si perduraverit, non cito esse rumpendam.] frequenter quidem, sed breviter est orandum, ne immorantibus nobis, inserere aliquid nostro cordi insidiator possit inimicus. Istud namque est sacrificium verum, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus [Psal. L]. Haec salutaris oblatio, ista sunt pura libamina, istud sacrificium iustitiae (Ibid.), istud sacrificium laudis [Psal. XLIX], hae sunt verae ac pingues hostiae, ista sunt holocaustomata medullata [Psal. LXV], quae contritis et humiliatis cordibus offeruntur; quaeque hac qua diximus disciplina et intentione spiritus exhibentes, efficaci poterimus virtute cantare: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum [Psal. CXL]. Quod etiam nos opportuna commonet devotione persolvere horae ipsius ac noctis adventus: de quo quidem licet pro tenuitatis nostrae mensura multa prolata videantur, diuque sit protracta collatio, pro sublimitate tamen ac difficultate materiae paucis admodum credimus disputatum.
2 His sanctis sermonibus stupefacti potius quam repleti, [Id est, vespertino officio, seu oratione peracta.] vespertina synaxi celebrata, sopore paululum membra laxavimus, primoque diluculo supplices de pleniore tractatu iterum reversuri, ad nostra discessimus, tam de praeceptorum acquisitione, quam de promissorum securitate gaudentes. Excellentiam siquidem orationis nobis tantummodo praemonstratam, ordinem vero atque virtutem, qua etiam perpetuitas eius, vel acquirenda est, vel tenenda, necdum nos integre percepisse illis disputationibus senseramus.
Cassianus HOME

bav560.203 csg574.233 ubbB_V_0013.90v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik