1 | Ante omnia sane [Duo sunt hic observanda. Primo praeceptum illud de ingrediendo cubiculo, et claudendo ostio, non tam ad cubiculum et ostium materiale quam ad cubiculum cordis referendum esse: alioquin pugnaret haec sententia evangelica cum illa Apostolica: Volo viros orare in omni loco levantes puras manus. I Tim. II. Non enim iubet nos Christus ingredi revera in cubiculum, et ostium claudere, ut oremus secreto; sed tantum prohibet ex oratione nostra inanem hominum laudem venari, et sic iubet orare, ac si a solo Deo videamur et audiamur. Ita praeter hunc abbatem SS. Patres admonent. Sanctus Hieronymus apud Matthaeum: Hoc, inquit, simpliciter intellectum erudit auditorem, ut vanam orandi gloriam fugiat. Sed mihi videtur hoc magis esse praeceptum, ut inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis oremus Dominum: Quod et Annam in Regum volumine fecisse legimus: Labia, inquit, eius tantum movebantur, et vox illius non audiebatur (I Reg. II): S. Augustinus lib. II de Serm. Domini in monte (Cap. VI): Ostendens, ait, hoc se prohibere, ut ea merces appetatur, qua stulti gaudent, ut laudentur ab hominibus. Vos autem cum oratis, inquit, introite in cubicula vestra. Quae sunt ista cubicula, nisi ipsa corda, quae in psalmo etiam significantur, cum dicitur: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psalm. IV). Et claudentes ostia, orate, ait, Patrem vestrum in absconso. Parum est intrare cubicula, si ostium pateat importunis. Per quod ostium ea quae foris sunt, improbe se immergunt, et interiora nostra appetunt. Foris autem diximus esse omnia temporalia et visibilia, quae per ostium, id est, per carnalem sensum, in cogitationes nostras penetrant, et turba vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. Claudendum est ergo ostium, id est, carnali sensui resistendum est, ut oratio spiritalis dirigatur ad Patrem, quae fit intimis cordis, ubi oratur Pater noster in abscondito. S. Gregorius XXII Moral. cap. 18: Vera, inquit, postulatio non in oris est vocibus, sed in cogitationibus cordis. Valentiores namque voces apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam etenim vitam si ore petimus, nec tamen corde desideramus, clamantes tacemus. Si vero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. Hinc est quod in eremo populus perstrepit, et Moyses a strepitu verborum tacet, et tamen silens, aure divinae pietatis auditur, cum dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV)? Intus ergo in desiderio est clamor secretus, qui adhuc ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum Conditoris replet. Hinc est quod Anna ad templum pergens, ore quidem tacuit, et tamen tot sui desiderii voces emisit. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI). Clauso quippe ostio petit in cubiculo, qui tacente ore in conspectu supernae pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter clamatur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX). Ita Gregorius. Secundo notandum hic agi de oratione privata, non de publica. Alia enim ratio est orationis publicae, vel divinarum laudum, quae communiter celebrari debent. Quod aptissime declarat S. Thomas his verbis (2-2, q. 83, a. 12): Duplex est oratio, communis et singularis (id est, publica et privata). Communis quidem oratio est, quae per ministros Ecclesiae in persona totius populi fidelis Deo offertur. Et ideo oportet quod talis oratio innotescat toti populo pro quo profertur; quod non posset fieri, nisi esset vocalis. Et ideo rationabiliter institutum est, ut ministri Ecclesiae huiusmodi orationes etiam alta voce pronuntient, ut ad notitiam omnium possint pervenire. Oratio vero singularis est, quae offertur a singulari persona cuiuscumque, sive pro se, sive pro aliis, orantis. Et de huiusmodi orationis necessitate non est quod sit vocalis. Adiungitur tamen vox tali orationi triplici ratione. Primo quidem ad excitandum interiorem devotionem, qua mens orantis elevetur in Deum: quia per exteriora signa, sive vocum, sive etiam aliquorum factorum, movetur mens hominis secundum apprehensionem, et per consequens secundum affectionem. Unde Augustinus dicit ad Probam (Epist. 121, cap. 9), quod verbis et aliis signis ad augendum desiderium sanctum nos ipsos acrius excitamus. Et ideo in singulari oratione tantum est vocibus et huiusmodi signis utendum, quantum proficit ad excitandum interius mentem. Si vero mens per hoc distrahatur, vel qualitercumque impediatur, est a talibus cessandum. Quod praecipue contingit in his quorum mens sine huiusmodi signis est ad devotionem praeparata. Unde psalm. XXVI dicebat: Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea. Et de Anna legitur, I Regum I, quod loquebatur in corde suo. Secundo adiungitur vocalis oratio quasi ad redditionem debiti, ut scilicet homo Deo serviat secundum illud totum quod ex Deo habet, id est, non solum mente, sed etiam corpore. Quod praecipue competit orationi secundum quod est satisfactoria. Unde dicitur Ose. ult.: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Tertio adiungitur vocalis oratio ex quadam redundantia ab anima in corpus ex vehementi affectione, secundum illud psalmi decimi quinti: Laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea. Hactenus sanctus Thomas. Porro de privatis orationibus idem docent alii Patres. Augustinus in Regula cap. 5: In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit: ut si forte aliqui, praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento. Ubi vide Umberti Commentarium. S. item Benedictus cap. 52 Regulae: Expleto opere Dei, omnes summo silentio exeant, et agatur reverentia Deo, ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare, non impediatur alterius improbitate. Sed et si forte alter vult sibi secretius orare, simpliciter intret, et oret, non in clamosa voce, sed in lacrymis et intentione cordis, etc. Denique Caesarius a Turrecremato citatus: Ante omnia, inquit (Tract. 118 in Regulam), fratres mei, quoties orationi incumbimus, cum silentio et quiete supplicare debemus: quia quicumque voluerit cum alta voce clamare, omnibus iuxta se stantibus orationis fructum videtur auferre. Rugitus tantum, et suspiria, vel gemitus audiantur. Nam oratio nostra talis esse debet, qualis fuisse legitur Annae matris beati Samuelis. Sic enim de illa scriptum est, quia flens orabat, et labia eius tantummodo movebantur, et vox penitus non audiebatur.] illud evangelicum praeceptum diligentius observandum est, ut intrantes in cubiculum nostrum clauso ostio nostro oremus Patrem nostrum [Matth. |
2 | In abscondito oramus, quando corde tantum, et intenta mente petitiones nostras soli pendimus Deo, ita ut ne ipsae quidem adversae valeant potestates genus nostrae petitionis agnoscere. Propter quod cum summo est orandum silentio, non solum ne fratres astantes nostris susurris vel clamoribus avocemus, et orantium sensibus obstrepamus; sed ut ipsos quoque inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat nostrae petitionis intentio. |
3 | Ita enim praeceptum illud implebimus: [Ne patiaris quod Samson a Dalila passus est, ait div. Hieronymus.] Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui (Michae VII). |