Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XXXIV. Responsio de diversis exauditionum causis.
1 | Isaac: Diversas exauditionum causas esse secundum animarum diversum ac varium statum evangelica sive prophetica testantur eloquia. Habes enim in duorum consensione fructum exauditionis Dominica voce signatum, secundum illud: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est [Matth. XVIII]. Habes aliam in fidei plenitudine quae grano sinapis comparatur. |
2 | Si enim, inquit, habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis [Matth. XVII]. Habes in assiduitate orationum, quam propter indefessam petitionum perseverantiam importunitatem sermo Dominicus nominavit. Amen, amen dico vobis, quia si non propter amicitiam, vel propter importunitatem eius surget et dabit ei quantum opus habuerit (Lucae XI). Habes in eleemosynarum fructu: Include, inquit, eleemosynam in corde pauperis, et ipsa orabit pro te in tempore tribulationis [Eccle. XXIX]. Habes in emendatione vitae et operibus misericordiae, secundum illud: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes (Isaiae LVIII). Et post pauca, quibus infructuosi ieiunii sterilitas castigatur: Tunc, inquit, invocabis, et Dominus exaudiet te; et clamabis, et dicet: Ecce adsum (Ibid.). Nonnumquam sane exaudiri etiam tribulationum nimietas facit, secundum illud: Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me [Psal. CXIX]. Et iterum: Ne afflixeritis advenam; quia si clamaverit, exaudiam eum, quia misericors sum [Exod. XXII]. Videtis ergo quot modis obtineatur exauditionis gratia, ut nullus ad impetranda ea quae salutaria sunt et aeterna, conscientiae suae desperatione frangatur. |
3 | Ut enim miseriarum nostrarum contemplatione concedam, nos omnibus illis, quas supra memoravimus, penitus destitutos esse virtutibus, et nec illam nos habere laudabilem duorum consensionem, nec illam fidem grano sinapis comparatam, nec illa opera pietatis quae propheta describit; num vel importunitatem quae omni volenti suppeditat, habere non possumus? |
4 | Per quam etiam solam daturum se Dominus quidquid oratus fuerit repromittit. Et idcirco absque haesitationis infidelitate precibus insistendum est; obtenturosque nos earum iugitate cuncta quae secundum Deum poposcerimus, minime dubitandum. Hortatur enim nos Dominus volens ea quae sunt aeterna coelestiaque praestare, ut eum importunitate nostra quodammodo coarctemus, qui importunos nos non modo non despicit nec refutat, sed etiam invitat et laudat; eisque praestiturum se quidquid perseveranter speraverint, benignissime pollicetur dicens, Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Lucae XI). Et iterum: Omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis et nihil impossibile erit vobis [Matth. XXI]. Et idcirco si cunctae nos exauditionum quas praediximus causae omnino deficiunt, saltem animet nos importunitatis instantia, quae absque ulla vel meriti vel laboris difficultate in cuiuscumque volentis sita est potestate. Pro certo autem non exaudiendum se supplicans quisque non dubitet, cum se dubitaverit exaudiri. |
5 | Quod autem infatigabiliter Domino supplicandum sit, etiam illo beati Danielis docemur exemplo, quod exauditus a prima die qua coepit orare, post primam et vicesimam diem consequitur suae petitionis effectum [Daniel. X]. Unde non debemus nos quoque a coepta orationum nostrarum intentione cessare, si nos exaudiri tardius senserimus, ne forte aut exauditionis gratia dispensatione Domini uti iter differatur; aut angelus divinum ad nos beneficium delaturus, a facie Omnipotentis egressus resistente diabolo remoretur, quem certum est transmissum muneris desiderium ingerere non posse, si nos a propositae petitionis intentione cessasse repererit. |
6 | Quod etiam supradicto prophetae proculdubio accidere potuisset, nisi virtute incomparabili in primum atque vicesimum diem orationum suarum perseverantiam protelasset. Ab huius igitur fidei confidentia nulla penitus desperatione frangamur, cum orationem nostram nos obtinuisse minime senserimus, nec haesitemus super Domini sponsione dicentis: Omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis [Matth. XXIV]. Retractare namque nos convenit illam beati Ioannis evangelistae sententiam, qua ambiguitas huius quaestionis evidenter absolvitur: Haec est, inquit, fiducia quam habemus ad Deum, quia quidquid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos [I Ioan. V]. Ergo super his tantum plenam nos et indubitabilem iussit exauditionis habere fiduciam, quae non nostris commodis nec solatiis temporalibus, sed Domini congruunt voluntati. |
7 | Quod etiam in oratione Dominica admiscere praecipimur dicentes: Fiat voluntas tua [Matth. VI], scilicet, non nostra. Si enim et illud Apostoli recordemur, quoniam quid oremus secundum quod oportet, nescimus [Rom. VIII], intelligimus nonnumquam saluti nostrae contraria postulare, et commodissime nobis ab eo qui utilitates nostras rectius quam nos ac veracius intuetur, ea quae poscimus denegari. |
8 | Quod illi quoque magistro gentium accidisse non dubium est, cum oraret auferri a se angelum Satanae qui utiliter ad colaphizandum eum appositus fuerat Domini voluntate, dicens: Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [I Cor. XII]. Quem sensum etiam Dominus orans ex persona hominis assumpti, ut formam quoque orandi nobis, quemadmodum et caetera, suo praeberet exemplo, ita cum oraret expressit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu [Matth. XXVI], cum utique eius a Patris voluntate non discreparet voluntas. Venerat enim salvare quod perierat [Matth. XVIII], et dare animam suam redemptionem pro multis [Matth. XX], de qua ipse dicit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam a meipso. |
9 | Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X]. Ex cuius persona super unitate voluntatis suae quam cum Patre iugiter possidebat, per beatum quoque David in Psalmo tricesimo nono ita cantatur: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. Nam et sic de Patre legimus: Sic enim Deus dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum daret [Ioan. III]. Et de Filio nihilominus invenimus, Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris [Galat. II]. Et quemadmodum de illo refertur: Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum [Rom. VIII]: ita de isto narratur, Oblatus est quia ipse voluit (Isaiae LIII). Et ita Patris et Filii voluntas una per omnia designatur, ut etiam in ipso resurrectionis Dominicae sacramento operatio non dissona fuisse doceatur. |
10 | Nam sicut resurrectionem corporis eius Patrem operatum beatus Apostolus praedicat dicens: Et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis [Galat. I], ita Filius suscitaturum se templum sui corporis protestatur, Solvite, inquiens, templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud [Ioan. II]. Et idcirco his quae praediximus exemplis Dominicis eruditi, cunctas obsecrationes nostras simili nos quoque debemus oratione concludere, et hanc vocem cunctis petitionibus nostris semper adiungere, Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu [Matth. XXVI]. Satis vero constat illum trinae orationis numerum qui solet in congregationibus fratrum ad concludendam synaxim celebrari, eum qui intento animo non supplicat, observare non posse. |