monumenta.ch > Augustinus > 6 > 32
Cassianus, Collationes, 1, 9, XXXI. Sententia abbatis Antonii super orationis statu. <<<     >>> XXXIII. Obiectio quod praedictae exauditionis fiducia tantum sanctis convenire videatur.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XXXII. De exauditionis indicio.

1 Cum orantes nos nulla interpellaverit haesitatio, et fiduciam petitionis nostrae quadam desperatione deiecerit; si obtinuisse nos in ipsa orationis effusione quod poscimus senserimus, [Idem apertius dicit infra (Cap. 34): Pro certo se non exaudiendum quisque non dubitet, cum se dubitaverit exaudiri. Ut autem haec sane intelligantur, duo sunt notanda. Primo non requiri in oratione fidem, aut certam persuasionem, qua credamus nos impetrasse, seu impetraturos esse, quod petimus; sed solum ut credamus Deum esse potentissimum, sapientissimum, benignissimum, fidelissimum; et proinde posse, scire, atque etiam velle facere quod petimus, si bene petamus. Quod enim non requiratur ut certo credamus nos a Deo exaudiri, manifeste colligitur ex oratione Davidis, quam fecit pro filio suo I Reg. XXII. Nam non certo credidisse se exauditum iri, testantur illa eius verba: Quis scit, si forte donet eum mihi Dominus? Sed et Apostolus cum oraret, ut auferretur a se stimulus carnis (I Cor. XII), proculdubio ex vera fide orabat; et tamen non credebat se certo impetraturum: alioqui falsa fuisset eius fides, quandoquidem non impetrarit quod petebat, dicente Domino: Sufficit tibi gratia mea. Neque ea fide orat Ecclesia universa pro infidelibus et peccatoribus, ut ad fidem et iustitiam adducantur. Non enim certo credit omnes infideles, et peccatores esse convertendos. Secundo notandum: Quamvis non requiratur fides qua certo credamus nos a Deo exaudiri, requiritur tamen fiducia qua certo et indubitanter confidamus Deum pro sua benignitate facturum quod petimus, si ita expediat ad Dei gloriam et nostram salutem. Hanc enim conditionem quaesivit Dominus in paralytico, cui dixit: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX). Eamdem requirit Apostolus Heb. II: Accedamus cum fiducia ad thronum gratiae eius. Et Iacobus cap. I: Postulet in fide, nihil haesitans. In fide, id est, cum fiducia obtinendi quod petimus, ait sanctus Thomas (In Comment.) Hac igitur ratione docet hic abbas certum exauditionis indicium, sive signum impetrationis esse, cum orantes nos nulla interpellaverit haesitatio, et fiduciam petitionis nostrae quadam desperatione deiecerit; sed obtinuisse nos in ipsa orationis effusione quod poscimus senserimus; hoc est, cum in ipsa oratione magnam fiduciam in animo senserimus obtinendi quod petimus. Deus enim cum non exaudit, non infundit huiusmodi fiduciam; cum vero exaudire decernit, fiduciam et hilaritatem quamdam peculiarem in animo orantis inspirat, ut unusquisque subinde experitur.] non ambigamus preces nostras ad Deum efficaciter penetrasse. Tantum enim quis exaudiri atque obtinere merebitur, quantum vel inspici se a Deo vel Deum crediderit posse praestare. [Irretractabilem et infallibilem esse nemo dubitat; sed positis conditionibus requisitis, quarum pleraeque cap. 34 inferius explicantur. Est enim hoc discriminis inter promissiones Dei affirmantes et negantes, quod negantes absolute et sine ulla exceptione intelligantur; affirmantes vero numquam absolute, sed cum hac exceptione generali: nisi quid impediat, vel simili. Ut Marci XVI: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (supple, si caetera habeat necessaria). Qui vero non crediderit, condemnabitur. Itaque sententia et promissio illa: Quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, etc., cum sit affirmativa, non est absolute intelligenda; sed cum hac conditione: si recte petatis. Hanc enim conditionem intelligendam esse insinuat S. Iacobus; dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Iac. IV).] Irretractabilis namque est Domini nostri illa sententia, Quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et venient vobis (Marci XI).
Cassianus HOME

bav560.198 csg574.228 ubbB_V_0013.88v