1 | Et ut orationis verae percipiatis affectum, non meam vobis, sed [Haec sententia non legitur in Vita S. Antonii ab Athanasio conscripta, sicut nec altera quae eidem postmodum ascribitur: quod non valde mirum, cum satis constet Athanasium non omnia Antonii facta dictave scriptis mandasse, sed multa praetermisisse. Siquidem de Antonii congressu cum Paulo primo eremita, quem narrat div. Hieronymus (In Vita Pauli Eremitae), ne verbum quidem fecit Athanasius: nimirum quod, eodem Hieronymo teste, Athanasius Vitam illam Antonii, ipso adhuc vivente, descripserit, eamque Romam detulerit, biennio ante obitum Antonii, cum a Iulio papa vocatus esset: quo tempore illud de Paulo, aliaque Antonii gesta dictaque nondum acciderant (Baron. tom. III Annal. annot. 343). Unde et alia multa Antonii apophthegmata tum in Vitis Patrum, tum apud Palladium et alios leguntur, quae apud Athanasium non exstant. Nec enim omnia ad eius notitiam pervenisse credendum est, etiam ipsius aetate, vel ante, gesta dictave; nec etiam cognita omnia ab ipso commemorari necesse fuit.] beati Antonii sententiam proferam; quem ita nonnumquam in oratione novimus perstitisse, ut eodem in excessu mentis frequenter orante, cum solis ortus coepisset infundi, audierimus eum in fervore spiritus proclamantem: Quid me impedis, sol, qui ad hoc iam oriris, ut me ab huius veri luminis abstrahas claritate? |
2 | Cuius etiam haec quoque est super orationis fine coelestis et plusquam humana sententia: Non est, inquit, [Eo scilicet perfectionis genere et gradu, qui non nisi sanctissimis et perfectissimis, qualis Antonius, convenit; quo quis in oratione sic in Deum mente erigitur et defigitur, ut nihil aliud praeter Deum cogitet; qui certe perfectissimus est orandi modus, sed qui potest capere, capiat.] perfecta oratio in qua se monachus, vel hoc ipsum quod orat, intelligit. Et ut nos quoque secundum mensuram tenuitatis nostrae huic admirandae sententiae superadiicere aliquid audeamus, orationis quae exauditur a Domino, in quantum experti sumus, indicia proferemus. |