1 | Ab his tamen qui in affectum iam transiere virtutum, [Docet id egregie Ludovicus Granatensis lib. II de Oratione et Meditatione. Huc pertinent quae de lacrymarum gratia earumque sterilitate, quae viris spiritualibus subinde contingere solet, scribit Ioannes Climacus loco citato, sua et aliorum experientia edoctus, et in huiusmodi rebus apprime exercitatus.: Solent, inquit, ipsae lacrymae leviores quosdam nonnumquam attollere: quocirca quibusdam divina dispensatione subtrahantur; ut dum seipsos privatos viderint studiosius eas requirentes, miseros seipsos agnoscant, gemitibusque, et moerore, ac dolore animi, profundaque tristitia, et haesitatione se conterant; quae omnia lacrymarum vices supplere solent, et si ab ipsis nimirum viliter nihili aestimentur. Inveniemus nonnumquam, si observemus diligentius, ridiculum quiddam daemones in nobis moliri. Nam cum saturitate distenti fuerimus, compungunt nos; rursum cum ieiunaverimus, obdurant; ut seducti lacrymis, parenti vitiorum gulae ac deliciis nos ipsos exponamus. Quibus obtemperandum non est, sed omnino contra faciendum. Equidem ipsam compunctionis vim considerans stupeo, quonam modo ea, quae luctus et moeror dicitur, gaudium intrinsecus et laetitiam, veluti mel et favum, comesta possideat. Quid igitur ex hoc nobis innuitur? Id profecto, quod proprie Dei donum huiusmodi compunctio esse pro confesso habeatur. Haec ille.] nequaquam debet hoc modo extorqueri profusio lacrymarum, nec exterioris hominis magnopere affectandi sunt fletus, qui etiamsi fuerint utcumque producti, numquam pertingere ad illam spontanearum lacrymarum poterunt ubertatem. Magis enim supplicantis animum suis conatibus distrahentes humiliabunt, atque ad ima demergent, et ab illa coelesti sublimitate deponent, in qua attonita mens orantis indeclinabiliter debet esse defixa, eamque compellent precum suarum intentione laxata erga steriles et coactitias lacrymarum guttulas aegrotare. |