Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XXIX. Responsio de diversitate spiritualium lacrymarum.
1 | Isaac: Non omnis lacrymarum profusio uno affectu vel una virtute depromitur. Aliter enim ille emanat fletus qui peccatorum spina cor nostrum compungente profertur de quo dicitur: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo [Psal. VI]. Et iterum: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et per noctem, et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui [Thren. IV]. Aliter qui de contemplatione aeternorum bonorum et desiderio illius futurae claritatis exoritur, pro qua etiam uberiores lacrymarum fontes de intolerantia gaudii et alacritatis immensitate prorumpunt, dum sitit anima nostra ad Deum fontem vivum, dicens, Quando veniam et apparebo ante conspectum Dei? |
2 | Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte [Psal. XLI], cum eiulatu quotidie et lamentatione proclamans, Heu mihi quoniam incolatus meus prolongatus est, et multum incola fuit anima mea [Psal. CXIX]. Aliter profluunt lacrymae quae absque ulla quidem talium criminum conscientia, sed tamen de metu gehennae et horribilis illius iudicii recordatione procedunt, cuius terrore propheta percussus orat ad Deum: Non intres, inquiens, in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Psal. CXLII]. Est etiam aliud lacrymarum genus, quod non pro sua conscientia, sed pro aliena duritia peccatisque generatur, quo Samuel Saulem [I Reg. XV], quo illam quoque civitatem Ierusalem vel in praeteritis Ieremias (In Thren.), vel in Evangelio Dominus (Lucae XIX) flevisse describitur, ita dicens: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo in die et in nocte interfectos filiae populi mei [Ierem. IX]? Vel certe quales illae sunt lacrymae de quibus in psalmo centesimo primo canitur, Quia cinerem sicut panem manducavi, et poculum meum cum fletu miscebam. Quas certum est non illo affectu promi quo in sexto psalmo ex persona poenitentis emergunt (Domine, ne in furore tuo arguas me, etc.), sed pro anxietatibus vitae huius atque angustiis et aerumnis, quibus iusti in hoc mundo positi deprimuntur. |
3 | Quod etiam psalmi ipsius non solum textus, sed etiam titulus evidenter ostendit (Titulus psal. CI), qui ex persona pauperis illius de quo in Evangelio dicitur, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V], ita describitur: Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et coram Deo effuderit precem suam. Ab his ergo lacrymis multum distant illae quae obdurato corde de siccis oculis exprimuntur, quas licet non penitus infructuosas esse credamus, bono enim proposito earum attentatur emissio, ab his praesertim qui necdum, vel ad scientiam pervenire perfectam, vel pristinorum seu praesentium vitiorum potuerunt ad purum labe mundari. |