monumenta.ch > Cassianus > 28
Cassianus, Collationes, 1, 9, XXVII. Diversos esse affectus ferventer orantium. <<<     >>> XXIX. Responsio de diversitate spiritualium lacrymarum.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XXVIII. Interrogatio de eo quod non sit in nostra potestate profusio lacrymarum.

1 Germanus: Hunc quidem compunctionis affectum, ex parte aliqua, mea quoque exiguitas non ignorat. Frequenter enim recordatione delictorum meorum obortis lacrymis, ita sum hoc ineffabili, ut praefatus es, gaudio, visitante Domino, vegetatus, ut desperare me illorum veniam non debere laetitiae ipsius magnitudo dictaret.
2 Quo statu nihil reor esse sublimius, si reparatio eius nostro subiaceret arbitrio. Nonnumquam cupiens ad similem me lacrymarum compunctionem totis viribus excitare, omnesque errores meos atque peccata ante oculos statuens [Scite et apte ad hunc locum Ioannes Climacus gradu septimo suae scalae, ubi de hac compunctionis gratia et lacrymarum dono non minus pie quam subtiliter disserit: Vidi, inquit, modicas guttas, instar sanguinis, cum labore effundi. Vidi et fontes absque labore perfluere. Sicut creatura motum ex se gignit, nonnumquam vero aliunde suscipit: ita et de compunctione quoque sentiendum est. Quoties anima nihil etiam curantibus vel studiose operantibus nobis in lacrymas vi secretae compunctionis excitata in solo fletu requieverit, curramus sollicite; Dominus enim non vocatus advenit, spongiamque divini moeroris et refrigerii piarum lacrymarum aquas nobis clemens porrigit, quibus deleantur scelera chirographi nostri. Serva eam, ut pupillam oculi tui, donec sponte abeat. Longe enim maior est huiusmodi compunctionis vis, quam eius quam studio nostro et labore acquisivimus.] ubertatem illam fletuum revocare non possum, et ita oculi mei in modum cuiusdam durissimae silicis praedurantur, ut nulla prorsus ex eis humoris gutta distillet: et ideo quantum mihi in lacrymarum profusione congaudeo; tantum doleo quod illam, cum voluero, recuperare non valeam.
Cassianus HOME

bav560.195 csg574.225 ubbB_V_0013.87v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik