Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XXVII. Diversos esse affectus ferventer orantium.
1 | Quemadmodum vero, vel quibus modis istae ipsae compunctiones de intimis animae conclavibus proferantur, non minoris difficultatis est indagare. Frequenter enim per ineffabile gaudium et alacritatem spiritus saluberrimae compunctionis fructus emergit, ita ut etiam in clamores quosdam intolerabilis gaudii immensitate prorumpat, et cellam vicini iucunditas cordis, et exsultationis penetret magnitudo. |
2 | Nonnumquam vero tanto silentio mens intra secretum profundae taciturnitatis absconditur, ut omnem penitus sonum vocis stupor subitae illuminationis includat, omnesque sensus attonitus spiritus vel contineat intrinsecus, vel emittat, ac desideria sua gemitibus inenarrabilibus effundat ad Deum. |
3 | Interdum vero tanta compunctionis abundantia ac dolore suppletur, ut alias eam digerere nisi lacrymarum evaporatione non possit. |