1 | Quis vero possit diversitates et causas ipsas atque origines [De compunctione videndum primo quid sit; deinde quae eius causae et origines, ut hic habetur; quorum utrumque ex nonnullis SS. Patrum elogiis atque sententiis selectioribus discere possumus; quas proinde non minus libenter quam utiliter, ut spero, lector accipiet. Div. Augustinus in libro de Spiritu et Anima cap. 50 ita scribit: Meditatio parit scientiam, scientia compunctionem, compunctio devotionem, devotio perficit orationem. Compunctio est quando ex consideratione malorum suorum cor interno dolore tangitur. Devotio est pius et humilis affectus in Deum: humilis ex conscientia infirmitatis propriae, pius ex consideratione divinae clementiae. Gregorius XXIII Moralium cap. 21: Quatuor, inquit, sunt qualitates, quibus iusti viri anima in compunctione vehementer afficitur: cum aut malorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuit; aut iudiciorum Dei sententiam metuens, et secum quaerens, cogitat ubi erit; aut cum mala vitae praesentis solerter attendens, moerens considerat ubi est; aut cum bona supernae patriae contemplatur, quae quia necdum adipiscitur, lugens conspicit ubi non est. Malorum suorum Paulus meminerat; atque ex eis se, in quibus fuerat, affligebat, cum diceret: Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XIII). Rursum divinum iudicium subtiliter pensans in futuro male esse metuebat, dicens: Castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne forte, aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Rursus mala praesentis vitae pensabat, cum diceret (II Cor. V); Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, etc. Et rursum bona aeternae patriae considerabat dicens (I Cor. XIII): Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (Vide eumdem Greg. lib. III Dialog. cap. 33). Item D. Gregorius hom. 22 super Ezechielem: Alia, inquit, compunctio est, quae per timorem nascitur, alia quae per amorem; quia aliud est supplicia fugere, aliud praemia desiderare. Unde etiam in tabernaculo per legem duo altaria fieri iubentur (Exod. XXIV et XXX): unum videlicet exterius, aliud vero interius; unum in atrio, aliud ante arcam; unum quod aere coopertum est, aliud quod auro vestitur. Atque in altari aereo cremantur carnes, in altari vero aureo incenduntur aromata. Quid est hoc, fratres charissimi, quod foris concremantur carnes, intus aromata, nisi hoc quod quotidie videmus, quia duo sunt compunctionis genera? Quia alii adhuc per timorem plangunt, alii vero iam se per amorem in lamentis afficiunt, etc. D. Bernardus in quodam sermone (De modo vivendi, serm. 10): Compunctio cordis est humilitas mentis veniens de recordatione peccati et de timore iudicii. Illa compunctio perfecta est, quae pellit a se omnem delectationem carnalium rerum, et toto studio mentis figit intentionem in contemplatione Dei. Duplicem esse compunctionem legimus: unam, scilicet, qua propter Deum anima cuiusque servi Dei afficitur, id est, cum ad memoriam reducit mala quae fecit; altera vero, cum suspirat propter desiderium vitae aeternae. Quatuor modis compungitur mens iusti hominis: nempe memoria peccatorum, recordatione poenarum futurarum, consideratione peregrinationis huius vitae, desiderio supernae patriae. Haec D. Bernardus. Ubi ne multum mireris, lector, modo duplicem, modo quadruplicem dici compunctionem; facile animadvertes, si advertis, quadruplicem in duplicem revocari. Nam ut duae priores ad unam, quae ex timore nascitur; ita duae posteriores ad unam, quae ex amore et desiderio supernae patriae, revocantur. Atqui haec ex Patribus collecta elogia de compunctione huic loco et instituto nostro sufficere mihi videntur: praeter quae, si quis integros tractatus in eamdem videre optet materiam, videat Chrysostomum, qui duos elegantes lectuque dignissimos de compunctione cordis conscripsit libros; videat et S. Ephrem Syrum, apud quem exstant quatuor itidem pulcherrimae de compunctione homiliae.] compunctionum quantalibet experientia praeditus sufficienter exponere, quibus inflammata mens atque succensa ad orationes puras ac ferventissimas incitatur? Quarum pauca, quantum potuerimus ad praesens per illuminationem Domini reminisci, exempli gratia proponemus. |
2 | Nonnumquam etenim psalmi cuiuscumque versiculus occasionem orationis ignitae decantantibus nobis praebuit, interdum canora fraternae vocis modulatio ad intentam supplicationem stupentium animos excitavit. Novimus quoque distinctionem gravitatemque psallentis, etiam adstantibus plurimum contulisse fervoris; nec non exhortatio viri perfecti, et collatio spiritalis, frequenter ad uberrimas preces iacentium erexit affectum. Scimus etiam fratris, seu chari cuiuslibet interitu non minus nos ad plenam compunctionem fuisse raptatos. |
3 | Recordatio quoque teporis ac negligentiae nostrae nonnumquam nobis salutarem spiritus invexit ardorem. Atque in hunc modum nulli dubium est occasiones innumeras non deesse quibus per Dei gratiam tepor ac somnolentia nostrarum mentium valeat excitari. |