1 | Haec igitur oratio licet omnem videatur perfectionis plenitudinem continere, utpote quae ipsius Domini auctoritate vel initiata sit vel statuta, provehit tamen domesticos suos ad illum praecelsiorem quem superius commemoravimus statum, eosque ad illam igneam ac perpaucis cognitam vel expertam, immo (ut proprius dixerim) ineffabilem orationem gradu eminentiore perducit, quae omnem transcendens humanum sensum, nullo non dicam sono vocis, nec linguae motu, nec ulla verborum pronuntiatione distinguitur, sed quam mens infusione coelestis illius luminis illustrata, non humanis atque angustis designat eloquiis, sed conglobatis sensibus velut de fonte quodam copiosissimo effundit ubertim, atque ineffabiliter eructat ad Dominum, tanta promens in illo brevissimo temporis puncto, quanta nec eloqui facile, nec mens percurrere in semetipsam reversa praevaleat. |