monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, Collationes, 1, 9, XXIII. De eo quod dicit: Et ne nos inducas in tentationem. <<<     >>> XXV. De qualitate sublimioris orationis.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XXIV. Quod non debeant alia postulari, quam haec tantum, quae orationis Dominicae modulo continentur.

1 Videtis ergo qualis nobis ab ipso, qui per illam exorandus est, iudice, orationis sit modulus et forma proposita, in qua nulla divitiarum petitio, nulla memoria dignitatum, nulla potentatus ac fortitudinis postulatio, nulla corporeae sanitatis, seu temporalis vitae mentio continetur. [In eamdem sententiam Isidorus Pelusiotes in quadam epistola (Nempe 281, lib. II) ita scribit, Billio interprete: Oratio ea, quam Dominus discipulos suos docuit, nihil terrenum habet, sed omnia coelestia, et ad animae utilitatem tendentia, etc. Verum haec sententia, si simpliciter et ut verba sonant accipiatur, quasi in oratione Dominica nihil caducum aut temporale petatur a Deo, omnino improbabilis, immo et paradoxa censenda est. Quis enim neget bona temporalia, maxime ad vitam sustentandam necessaria, recte a Deo bonorum omnium largitore peti et exspectari? et cum oratio Dominica sit plenissima et perfectissima, ut docet divus Augustinus epistola 121, quis dubitet ea omnia contineri quae a Deo peti possunt? Denique superius ostendimus, ex sententia Patrum, nomine panis quotidiani intelligi quaecumque subsidia vitae tam spirituali quam corporali necessaria. Verum suam sententiam abbas Isaac exposuit, aut certe mitigavit verbis sequentibus, ubi ait: Itaque magnificentiae eius ac munificentiae maximam irrogabit iniuriam quisquis, sempiternis petitionibus praetermissis, transitorium aliquid et caducum ab eo maluerit postulare, etc. Hoc igitur sensu prohibemur temporalia et transitoria postulare, praetermissis nimirum sempiternis, id est, spiritualibus petitionibus; id est, praeferendo temporalia et caduca spiritualibus et aeternis; quia iubemur quaerere primum regnum Dei, ut caetera deinde adiiciantur nobis. Porro non fuit Christi consilium, ut oratione Dominica panem resque temporales quaerere iuberet; quod vile et terrenum est, et ad quod satis natura proclives sumus; sed ut doceret a quo (nimirum a Deo bonorum omnium largitore) et quatenus quaerere ac petere deberemus. Notandum autem ex div. Thoma (2-2, q. 83, art. 5 et 6), triplicia esse bona quae a Deo peti possunt: nam alia sunt spiritualia, ut gratia et virtutes, remissio peccatorum, vita aeterna, etc., quae primario et absolute petenda sunt, ut per se exoptanda; alia temporalia, sed ad vitam sustentandam necessaria, de quibus Apostolus ait (I Timoth. VI): Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Quae quidem absolute petuntur, sicut in oratione Dominica absolute petimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; non tamen primario et principaliter (Verba sancti Thomae), ut in eis finem constituamus, sed sicut quaedam adminicula quibus adiuvamur ad tendendum in beatitudinem: in quantum scilicet per ea vita corporalis sustentatur; et in quantum nobis organice deserviunt ad actus virtutum, ut etiam Philosophus dicit in primo Ethicorum (Cap. 8). Et hoc est quod Augustinus dicit ad Probam (Epist. 121 cap. 6), quod sufficientiam vitae non indecenter vult quisquis eam vult, et non amplius; quae quidem non appetitur propter seipsam, sed propter salutem corporis et congruentem habitum personae hominis, ut non sit inconveniens eis cum quibus honeste vivendum est. Ista ergo cum habentur, ut teneantur; cum non habentur, ut habeantur, orandum est. Tertio alia sunt temporalia, et minime necessaria, ut sunt divitiae, honores, robur corporis, firma valetudo, longa vita, etc. Haec vero quia saepissime hominibus sunt exitio, non sunt petenda absolute, sed sub conditione tacita vel expressa, si nobis sint futura salutaria: quod soli Deo perspectum est. Unde in istis optimus orandi modus est, orare Deum ut nobiscum agat sicut novit expedire ad suam gloriam et nostram salutem. Haec fere ex doctrina S. Thomae in art. 6 quaestionis citatae. In altero autem articulo eamdem doctrinam confirmat et explicat in hunc modum: Dicendum, inquit, quod sicut M. Valerius refert (Lib. VII, c. 1), Socrates nihil ultra petendum a diis immortalibus arbitrabatur, quam ut bona tribuerent; quia hi demum scirent quid unicuique esset utile. Nos autem plerumque id votis expetimus, quod non impetrasse melius foret. Quae quidem sententia aliqualiter vera est, quantum ad illa quae possunt malum eventum habere: quibus etiam homo potest male et bene uti. Sic divitiae, quae, ut ibidem dicitur, multis exitio fuere. Honores etiam quam plures pessumdederunt. Regna, quorum exitus saepe miserabiles cernuntur. Splendida coniugia, quae nonnumquam funditus domos evertunt. Sunt tamen quaedam bona quibus homo male uti non potest quae scilicet malum eventum habere non possunt. Haec autem sunt quibus beatificamur et quibus beatitudinem meremur, quae quidem sancti orando absolute petunt, secundum illud ps. LXXIX: Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Et iterum, psalm. CXVIII: Deduc me in semitam mandatorum tuorum. Hactenus S. Thomas. Consule annotationem decimam septimam post finem operis.] Nihil enim caducum vult a se, nihil vile, nihil temporale aeternitatum conditor implorari.
2 Itaque magnificentiae eius ac munificentiae maximam irrogabit iniuriam, quisquis his sempiternis petitionibus praetermissis transitorium aliquid et caducum ab eo maluerit postulare; et offensam potius quam propitiationem iudicis sui, vilitate orationis incurret.
Cassianus HOME

bav560.192 csg574.223 ubbB_V_0013.87r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik