monumenta.ch > Augustinus > 5 > 23
Cassianus, Collationes, 1, 9, XXII. De eo quod dicit, Dimitte nobis debitu nostra. <<<     >>> XXIV. Quod non debeant alia postulari, quam haec tantum, quae orationis Dominicae modulo continentur.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XXIII. De eo quod dicit: Et ne nos inducas in tentationem.

1 Deinde sequitur, [Div. Cyprianus legit: Et ne nos patiaris induci in tentationem. Divus Augustinus lib. II (Cap. 34) de Serm. Domini in monte: Sexta, inquit, petitio: Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, Inducas, quod tantumdem valere arbitror. Nam ex uno Graeco quod dictum est, εἰσενέγκῃς, utrumque translatum est. Multi autem precando ita dicunt: Ne nos patiaris induci in tentationem, exponentes quomodo dictum sit, Inducas: non enim per seipsum inducit Deus; sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit, ordine occultissimo ac meritis. Causis etiam saepe manifestis dignum iudicat ille quem deserat et in tentationem induci sinat. Aliud est autem induci in tentationem, aliud tentari: nam sine tentatione probatus esse nemo potest, sive sibi ipsi, sive alii. Non ergo hoc oratur, ut non tentemur; sed ut non inferamur in tentationem; tamquam si quispiam, cui necesse est igne examinari, non oret ut igne non contingatur, sed non exuratur. Inducimur enim, si tales inciderint, quas ferre non possumus. Ita Augustinus, Cassiani sive abbatis Isaac sententiam plane confirmans, qua docet aliud esse tentari, aliud in tentationem induci; nec hic peti, ne tentemur, sed ne a tentatione vincamur. Idem vero Augustinus lib. de Bono perseverantiae cap. 6 putat simpliciter nos orare ut omnino non tentemur, ea potissimum tentatione qua ad peccandum sollicitamur: quia nostrae infirmitatis memores, nec de nobis ipsis confidentes, tentationibus, earumque periculis liberari potius optamus quam eis exponi. Quamvis enim tentatio interdum utilis sit, semper tamen est periculosa, propter ambiguam incertamque victoriam; ideoque non solum praesumptio est illam appetere, sed etiam humilitas declinare, et a Deo petere, ne nos in huiusmodi certamen inducat vel induci sinat. Neque obstant Scripturae in contrarium hic allatae, quae solummodo probant tentationem seu afflictionem, non solum fortiter, sed etiam cum gaudio esse tolerandam. At quod toleratur non amatur. Unde Augustinus X Confess. cap. 28: Tolerare eas iubes, non amare; nemo quod tolerat, amat, etsi tolerare amet. Qamvis enim gaudeat se tolerare, tamen mavult non esse quod toleret.] Et ne nos inducas in tentationem. De quo non minima nascitur quaestio. Si enim oramus ne permittamur tentari, et unde erit in nobis virtus constantiae comprobanda, secundum illam sententiam: Omnis vir qui non est tentatus, non est probatus [Eccles. XXXIV]? Et iterum: Beatus vir qui suffert tentationem [Iacob. I]. Non ergo hoc sonat, ne inducas nos in tentationem, id est, ut non permittas nos aliquando tentari, sed ne permittas in tentatione positos superari.
2 Tentatus est enim Iob, sed non est ductus in tentationem. Non enim dedit insipientiam Deo, nec ad illam ad quam trahebatur tentatoris voluntatem, ore impio blasphemus intravit. Tentatus est Abraham, tentatus est Ioseph, sed neuter illorum inductus est in tentationem, quia nullus eorum consensum praebuit tentatori. Denique sequitur: [Ex hac interpretatione videtur hic abbas sensisse tota ista extrema periodo orationis Dominicae: Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo, non duas, sed unam tantummodo petitionem contineri. Quod ut communi sententiae tum veterum, tum recentiorum theologorum dissentaneum merito refellit Bellarminus, ostenditque ex doctrina div. August. (De Bonis Operibus lib. I c. 1) et aliorum, hanc petitionem: Sed libera nos a malo, aliam esse a praecedenti: Ne nos inducas in tentationem, et proinde septem esse petitiones orationis Dominicae. Porro per malum plerique veterum intellexerunt diabolum, cui per antonomasiam convenit dici malum, Graece τὸν πονηρόν, quia in extremo malitiae gradu constitutus ab eo revocari nequeat; at div. Cyprianus, Augustinus et alii malum interpretantur pro omni re mala; quem sensum probare videtur Ecclesia, dum in sacrificio Missae statim post orationem Dominicam subdit: Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris. Nam praeterita mala sunt peccata commissa, quae nobis petimus dimitti; praesentia sunt tentationes, in quas petimus non induci; futura sunt quaelibet mala imminentia, sive in hoc saeculo, sive in futuro, a quibus petimus liberari. Verum quod ad praesentia mala, sive quae in hoc saeculo patimur, attinet, ut sunt morbi, fames, sitis, egestas, bella, infortunia, ab his liberari petimus, non tamen absolute, sed sub illa hypothesi christiana, Si Deo visum fuerit; seu praesupposita illa petitione antecedente: Fiat voluntas tua, ut infra plenius declaratur.] Sed libera nos a malo, id est, ne permittas nos a diabolo tentari supra id quod possumus: sed cum tentatione et exitum da, ut sustinere possimus [I Cor. X].
Cassianus HOME

bav560.192 csg574.222 ubbB_V_0013.86v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik