1 | Et dimitte nobis [Debita nostra non alia hoc loco intelliguntur quam peccata nostra, quibus tamquam aere alieno obstricti tenemur Deo. Unde Lucae XI disertis verbis dicitur: Dimitte nobis peccata nostra. Et Matthaei VI explicans Dominus hanc petitionem, ait: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester peccata vestra. Atque eodem sensu debitores nostri dicuntur qui aliquid in nos peccarunt aut aliqua nos iniuria affecerunt: Debitum enim, ait Tertullianus (Lib. de Orat., cap. 7), in Scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi servo dominus debitum dimisit (Matthaei XVIII). Ubi figura pro significatione sumitur, ut annotat Pamelius: nimirum, ut dicatur debitum figura delicti, quia hoc loco significat delictum sicut et Matthaei XVIII. Sed melius fortasse dicitur debitum esse figura delicti, quia eius effectus et germen. Duplex enim debitum, sive duplex reatus ex delicto contrahitur, culpae et poenae; quorum utrumque petimus nobis dimitti, id est, ignosci. In sequentibus porro Graece legitur: παραπτώματα ὑμῶν, quod proprie sonat lapsus vestros. Sunt enim peccata nostra etiam veri lapsus, quibus a rectitudine labimur et cadimus.] debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. O ineffabilis Dei clementia, quae non solum nobis orationis tradidit formam, et acceptabilem sibi morum nostrorum instituit disciplinam, ac per necessitatem traditae formulae qua se praecepit a nobis semper orari, irae pariter et tristitiae evellit radices, sed etiam occasionem rogantibus tribuit, eisque reserat viam qua clemens ac pium erga se provocent Dei iudicium promulgari; et quodammodo potestatem tribuit, qua iudicis nostri possimus sententiam temperare; ad veniam delictorum nostrorum, exemplo eum nostrae remissionis arctantes, dum dicimus ei, et dimitte nobis sicut et nos dimittimus. Itaque [Intellige, si caetera ad peccatorum remissionem obtinendam necessaria non omittat. Quo etiam modo illa Salvatoris sententia: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester delicta vestra, non absolute intelligitur, ut div. Augustinus admonet (Lib. XXI de Civit., cap. 22 et 27), sed si caetera accedant ad eum finem praescripta, ut dolor de peccatis, propositum non peccandi, etc. Unde idem Augustinus quosdam haereticos redarguit, qui putabant etiam illis qui perdite vixerint donec claudant diem vitae huius extremum, per hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia quotidie peccata dimitti, sicut ipsa quotidie frequentatur oratio, si hoc tantummodo custodire meminerint, ut quando ab eis veniam petunt qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex corde dimittant. Quibus ita respondet: Oratio quotidiana, quam docuit ipse Dominus, unde et Dominicae nuncupatur, delet quidem quotidiana peccata, cum quotidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, quando id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sed quia fiunt peccata, ideo dicitur; non ut ideo fiant, quia dicitur. Per hanc enim voluit nobis Salvator ostendere quantumlibet iuste in huius vitae caligine atque infirmitate vivamus, non nobis deesse peccata pro quibus dimittendis debeamus orare, et eis qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. Non itaque propterea Dominus ait: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra, ut de hac oratione confisi, securi quotidiana scelera faceremus, vel potentia qua non timeremus hominum leges, vel astutia qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiamsi a criminibus essemus immunes, etc.] securus huius orationis fiducia de suis admissis veniam postulabit, quisquis remissus erga suos dumtaxat, non erga Domini sui exstiterit debitores. |
2 | Solemus etenim nonnulli, quod est deterius, erga illa quidem quae admittuntur ad iniuriam Dei, quamvis magnorum sint criminum, placidos nos et clementissimos exhibere; erga nostrarum vero vel parvissimarum offensionum debita exactores immites atque inexorabiles inveniri. [Si enim non dimiseritis hominibus, nec Pater vester remittet vobis peccata vestra. Matth. VI. Non quod hac sola conditione nobis Deus debita nostra dimittat, si nos debitoribus nostris dimittamus; sed quod nisi dimiserimus aliis, nec ipse nobis dimittat. Est enim haec conditio sine qua non obtinetur peccatorum remissio; sed ipsa sola per se non sufficit (Vide Petr. Chrysol. serm. 68 et 71).] Quisquis igitur in se delinquenti fratri non ex corde dimiserit, non indulgentiam, sed condemnationem deprecatione hac sibimet impetrabit, suaque professione semetipsum poscit dirius iudicari, dicens, Remitte mihi sicut et ego remisi. |
3 | Quod cum illi secundum suam petitionem fuerit repensatum, quid aliud subsequetur quam ut, exemplo suo, implacabili ira et irremissa sententia puniatur? Ideoque si clementer volumus iudicari, nos quoque erga illos qui in nos deliquerunt oportet esse clementes. [Ad eumdem modum et haec sententia secundum praedicta debet intelligi, negative scilicet potius quam affirmative. Nam Deus nobis et multo plura et multo maiora, et multo liberalius, et multo minus merentibus remittit, quam nos debitoribus nostris aut remittere soleamus, aut etiam possimus: sed dicitur tantum nobis remittere quantum remiserimus aliis, quia si non remiserimus, nec ipse remittet; et si remiserimus, etiam ipse remittet nobis, modo caetera necessaria praestemus. Ita Sedulius, praeter alios, hanc conditionem poetice explicat: Debita laxari qui nobis cuncta rogamus, Nos quoque laxemus; proprii nam cautio verbi Spondentes manifesta tenet, graviusque soluti Nectimur, alterius si solvere vincla negamus. Incipietque pius decies millena talenta Dimittens Dominus, si nos affligere propter Denarios centum conservum senserit ullum, Tradere confestim tortoribus, etc.] Tantum enim remittetur nobis, quantum nos remiserimus eis qui nobis quacumque malignitate nocuerunt. |
4 | Quod formidantes nonnulli, cum in ecclesia haec oratio ab universa plebe concinitur, [Notat quorumdam stultitiam ac temeritatem, qui, cum iniurias condonare nolint, ne mentiantur in oratione sua, verba illa studiose praetereunt: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In quo seipsos decipiunt. Nam, etsi non mentiantur haec omittendo, tamen frustra petunt sibi remitti peccata, cum Dominus tam aperte dixerit: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester remittet vobis peccata vestra. Et praeterea mentiuntur cum reliquas partes orationis Dominicae pronuntiant. Quomodo enim vere dicere potest: Pater noster, qui non vult esse Dei filius? et, Sanctificetur nomen tuum, per quem nomen Dei blasphematur seu inhonoratur? et, Adveniat regnum tuum, qui nihil magis quam adventum Domini timet? et, Fiat voluntas tua, qui suam, non Dei voluntatem semper facit?] hunc locum taciti praetermittunt, ne scilicet semetipsos obligare potius quam excusare sua professione videantur, non intelligentes quod frustra cavillationes has iudici omnium praetendere moliantur, qui quemadmodum iudicaturus sit supplicibus suis voluit demonstrare. |
5 | Dum enim erga nos non vult immitis atque inexorabilis inveniri, formam sui iudicii designavit, ut quemadmodum nos ab illo iudicari cupimus, ita nostros fratres si quid in nobis deliquerint iudicemus, quia iudicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam [Iac. |