monumenta.ch > Cassianus > 20
Cassianus, Collationes, 1, 9, XIX. De eo quod dicit, Adveniat regnum tuum. <<<     >>> XXI. De pane supersubstantiali, sive quotidiano.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XX. De eo quod dicit: Fiat voluntas tua.

1 Tertia [Tertiam petitionem orationis Dominicae dupliciter exponit. Primo ut petamus fieri Dei voluntatem in terris, sicut in coelo; id est, ut sicut in coelo angeli sancti Deo prompte, et perfecte, et in omnibus obediunt, ita et homines in terra illi perfecte obediant (August. lib. II de Serm. Dom. cap. 11 et epist. 121 ad Probam). Secundo ut impleatur illa Dei voluntas, qua secundum Apostolum vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Scilicet quantum in se est, et voluntate, ut vocant, antecedente. Verum haec expositio nimis restricta et particularis est. Alias expositiones vide apud Bellarminum et alios (Damascen. lib. II de Fide cap. 19).] supplicatio filiorum est, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Non potest esse iam maior oratio, quam optare ut terrena mereantur coelestibus coaequari. Nam quid est aliud dicere, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, quam ut sint homines similes angelis; et sicut voluntas Dei ab illis impletur in coelo, ita etiam hi qui in terra sunt, non suam, sed eius universam faciant voluntatem?
2 Hoc quoque nemo ex affectu dicere praevalebit, nisi is solus qui Deum credit omnia quae videntur vel adversa vel prospera pro nostris utilitatibus dispensare, magisque eum pro suorum salute et commodis providum atque sollicitum, quam nos ipsos esse pro nobis. Vel certe aliter accipiendum: Voluntas Dei salus omnium est, secundum illam beati Pauli sententiam, Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire [I Tim. II]. De qua etiam voluntate Isaias propheta ex persona Dei Patris, Et [Distinguitur a theologis duplex voluntas Dei, altera voluntas signi, altera beneplaciti (S. Thom. II p., q. 19, a. 11). Voluntas signi dicuntur praecepta et prohibitiones Dei, sive quidquid Deus praecipit aut prohibet: sicut litteras regis dicimus esse voluntatem regis, cum potius eius signum sit. Voluntas beneplaciti est ipsa vera et interna eius voluntas, qua Deus vult absolute aliquid fieri, quae semper impletur. De qua hic locus Isaiae intelligitur, sicut et illud psalmi CXIII: Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra. Et Esther XIII: Non est qui tuae possit resistere voluntati. Porro inter Patres convenit, in illa tertia petitione, non voluntatem beneplaciti, sed voluntatem signi proprie significari. Hinc div. Cyprianus (Lib. de Oratione): Dicimus, inquit, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult. Nam Deo quis obsistit, quominus quod velit faciat? Et Augustinus (Epist. 121): Cum dicimus, Fiat voluntas tua, etc., nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic a nobis fiat voluntas eius, quemadmodum fit in coelestibus ab angelis eius. Fatendum tamen hanc petitionem etiam ad voluntatem beneplaciti divini aliquo modo referri, quatenus nimirum debemus in omnibus rebus voluntatem nostram, et omnes affectus nostros voluntati divinae subiicere et conformare, numquam de eius beneplacito obmurmurare, aut illud reprehendere; sed quidquid de nobis statuerit, quidquid calamitatis, quidquid boni vel mali nobis immittat, patienter et libenter sustinere ac dicere cum Christo: Non mea, sed tua voluntas fiat (Matth. XXVI). Et cum B. Iob: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Iob. I). Indicat hunc sensum Tertullianus ubi supra: Hoc dicto, inquit, ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus, etc.] omnis, inquit, voluntas mea fiet (Isaiae XLVI). Dicentes ergo ei: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, hoc eum aliis oramus verbis, ut sicut hi qui in coelo sunt, ita omnes qui in terra consistunt, tua, Pater, agnitione salventur.
Cassianus HOME

bav560.189 csg574.220 ubbB_V_0013.86r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik