1 | [Vide Annotationem Cuychii ad cap. 19 collat. 9, sub finem operis.] Secunda petitio mentis purissimae advenire iam iamque regnum sui Patris exoptat, [Ita nonnulli hanc petitionem exponunt de regno Dei, quod dicitur regnum gratiae, quo Deus dicitur in cordibus ac mentibus iustorum regnare per charitatem et gratiam, iuxta illud Lucae XVII: Regnum Dei intra vos est (Ambr. lib. V de Sacram. c. IV, Rupert. in cap. VI Matth.). Sed hanc expositionem improbat et multis rationibus confutat Bellarminus (C. 6, supra), sed ea praecipue, quod regnum gratiae non sit aliud quam obedientia et observatio legis Dei, seu exsecutio divinae voluntatis: proinde confunderetur haec petitio cum tertia. Melius itaque intelligitur de regno gloriae, seu felicitate aeterna, quam petimus nobis advenire, id est, post hanc vitam contingere; quomodo Salvator praecepit ut primum quaeramus regnum Dei. Unde et div. Augustinus ad Probam (Epist. 12 cap. 11): Desiderium, ait, nostrum ad illud regnum excitamus, ut illud nobis veniat atque in eo regnemus. Quod et Sedulius presbyter ac poeta hisce versibus egregie depinxit (Carm. lib. II): Adveniat regnum iamiam quoque scilicet illud Morte vacans, et fine carens, cui nulla per aevum Tempora succedunt, quia nescit tempus habere, Continuus sine nocte dies; ubi, principe Christo, Nobile perpetua caput amplectente corona, Victor opima ferens gaudebit praemia miles.] vel illud scilicet quo quotidie Christus regnat in sanctis, quod ita fit cum diaboli imperio per exstinctionem fetentium vitiorum de nostris cordibus pulso, Deus in nobis per virtutum bonam fragrantiam coeperit dominari, et devicta fornicatione castitas, superato furore tranquillitas, calcata superbia humilitas, in nostra mente regnaverit: vel certe illud quod praestituto tempore omnibus est perfectis ac Dei filiis generaliter repromissum, in quo eis dicetur a Christo, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi [Matth. |
2 | Novit enim testimonio conscientiae suae, cum apparuerit, mox eius se futurum esse consortem. Haec enim dicere vel optare criminosorum nullus audebit, quia nec videre tribunal iudicis volet, quisquis sub adventu eius non palmam nec praemia suis meritis, sed poenam novit protinus repensandam. |