1 | Haec itaque supplicationum genera sublimior adhuc status ac praecelsior subsequitur, qui contemplatione Dei solius et charitatis ardore formatur, per quam mens in illius dilectionem resoluta atque reiecta familiarissime Deo, velut patri proprio, peculiari pietate colloquitur. Quem statum debere nos diligenter expetere, formula Dominicae orationis instituit, dicens, Pater noster [Matth. VI], qua universitatis Deum ac Dominum Patrem esse voce propria confitentes; de conditione servili in adoptionem filiorum nos profitemur ascitos: adiicientes deinde, qui es in coelis (Ibid.), ut commemorationem vitae praesentis qua in hac degimus terra, velut peregrinam, atque a nostro Patre nos longissime separantem toto horrore vitantes, ad illam potius regionem in qua Patrem nostrum commorari fatemur, summo desiderio properemus, nihilque admittamus eiusmodi quod indignos nos hac nostra professione ac nobilitate tantae adoptionis efficiens, et haereditate paterna velut degeneres privet, et iram nos faciat iustitiae eius ac severitatis incurrere. |
2 | In quem filiorum ordinem gradumque provecti, illa continua quae est in bonis filiis pietate flagrabimus, ut iam non pro nostris utilitatibus, sed pro nostri Patris gloria totum impendamus affectum, dicentes ei, Sanctificetur nomen tuum (Ibid.), nostrum desiderium, nostrum gaudium, gloriam nostri Patris esse testantes, imitatores effecti illius qui dixit, Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in eo non est [Ioan. VII]. Denique Vas electionis hoc repletus affectu, etiam anathema fieri optat a Christo, dummodo ei familia multiplex acquiratur, et ad gloriam sui Patris salus totius Israeliticae plebis accrescat. Securus enim optat interire pro Christo, qui novit neminem mori posse pro vita [Rom. IX]. Et iterum, Gaudemus, inquit, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis [II Cor. XIII]. Et quid mirum, si Vas electionis pro Christi gloria et fratrum suorum conversione, gentisque privilegio anathema fieri optat a Christo, cum Michaeas quoque propheta vellet se mendacem fieri, et ab inspiratione sancti Spiritus alienum, dummodo plagas illas et captivitatis exitia quae sua vaticinatione praedixerat, plebs Iudaicae nationis evadat: Utinam, inquiens, non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer (Michae. II). Ut praetermittamus illum legislatoris affectum, qui cum fratribus suis etiam perituris non renuit interire, dicens: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum; aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti [Exod. XXXII]. Potest autem congrue satis illud quod dicitur, sanctificetur nomen tuum, etiam taliter accipi: Sanctificatio Dei nostra perfectio est. Itaque dicentes ei, Sanctificetur nomen tuum, aliis verbis hoc dicimus: Tales nos facito, Pater, ut sanctificationem tuam vel intelligere quanta sit, vel capere mereamur, vel certe, ut in nostra conversatione spiritali sanctus appareas. |