1 | Has quatuor supplicationum species ita etiam Dominus exemplo suo nobis initiare dignatus est, ut in hoc quoque impleret illud quod de ipso dicitur: Quae coepit Iesus facere et docere [Actor. I]. Nam obsecrationis genus assumit cum dicit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste [Matth. XXVI]. Vel illud quod ex persona eius cantatur in Psalmis: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti [Psal. XXI]? aliaque his similia. Oratio est, cum dicit: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem [Ioan. XVII]. Sive illud: Et pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate (Ibid.). Postulatio est, cum dicit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ibi ego sum, et ipsi sint mecum, ut videant gloriam meam quam dedisti mihi (Ibid.). Vel certe cum dicit: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt [Luc. XXIII]. Gratiarum actio est cum dicit: Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: ita Pater, quia sic fuit placitum ante te [Matth. XI]. Vel certe cum dicit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me, ego autem sciebam quia semper me audis [Ioan. XI]. Quae tamen quatuor supplicationum genera licet sigillatim ac diverso tempore, secundum illum quem comprehendimus modum, idem Dominus noster distinxerit offerenda, tamen etiam simul ea in supplicatione perfecta comprehendi posse identidem suis ostendit exemplis, per illam scilicet orationem quam ad finem Evangelii secundum Ioannem legimus eum copiosissime profudisse. |
2 | Ex cuius textu quia longum est universa percurrere, diligens inquisitor haec ita esse lectionis ipsius serie poterit edoceri. Quem sensum Apostolus quoque in Epistola ad Philippenses has quatuor supplicationum species aliquantum immutato ponens ordine, evidenter expressit, ostenditque debere eas nonnumquam sub ardore unius supplicationis offerri, ita dicens: Sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum [Philipp. IV]: per quod voluit nos in hoc specialius erudire, quod et in oratione et obsecratione gratiarum actio debeat cum postulatione misceri. |