1 | Tamen expetendae sunt nobis per profectum vitae consummationemque virtutum illae potius supplicationum species, quae vel de contemplatione futurorum bonorum, vel de charitatis ardore funduntur; seu certe, ut humilius et secundum incipientium mensuram loquar, pro acquisitione quarumcumque virtutum seu vitii cuiuslibet exstinctione generantur. Aliter enim ad illa sublimiora quae praediximus supplicationum genera pervenire nullatenus poterimus, nisi per ordinem postulationum istarum sensim mens nostra fuerit gradatimque provecta. |