1 | Ex quibus quatuor speciebus licet nonnumquam soleant occasiones supplicationum pinguium generari, nam et de obsecrationis specie, quae de compunctione nascitur peccatorum, et de orationis statu, quae de fiducia oblationum et consummatione votorum pro conscientiae profluit puritate, et de postulatione, quae de charitatis ardore procedit, et de gratiarum actione, quae beneficiorum Dei et magnitudinis ac pietatis eius consideratione generatur, ferventissimas saepissime novimus preces ignitasque prodire, ita ut constet omnes has quas praediximus species, omnibus utiles ac necessarias inveniri, ut in uno eodemque viro nunc quidem obsecrationum, nunc autem orationum, nunc postulationum, puras ac ferventissimas supplicationes variatus emittat affectus; tamen prima ad incipientes videtur peculiarius pertinere, qui adhuc vitiorum suorum aculeis ac memoria remordentur, secunda ad illos qui in profectu iam spirituali appetituque virtutum quadam mentis sublimitate consistunt, tertia ad eos qui perfectionem votorum suorum operibus adimplentes intercedere pro aliis quoque consideratione fragilitatis eorum et charitatis studio provocantur, quarta ad illos qui iam poenali conscientiae spina de cordibus evulsa securi iam munificentias Domini ac miserationes, quas vel in praeterito tribuit, vel in praesenti largitur, vel praeparat in futuro, mente purissima tractantes, ad illam ignitam, et quae ore hominum nec comprehendi nec exprimi potest, orationem [Al. exstasim] ferventissimo corde raptantur. Nonnumquam tamen mens quae in illum verum puritatis proficit affectum, atque in eo iam coeperit radicari, solet haec omnia simul pariterque concipiens, atque in modum cuiusdam incomprehensibilis ac rapacissimae flammae cuncta pervolitans ineffabiles ad Deum preces purissimi vigoris effundere, quas ipse Spiritus interpellans gemitibus inenarrabilibus, ignorantibus nobis, emittit ad Deum, tanta scilicet illius horae momento concipiens, et ineffabiliter in supplicatione profundens, quanta non dicam ore percurrere, sed ne ipsa quidem mente valeat alio tempore recordari. |
2 | Et quod in qualibet mensura quis positus, nonnumquam puras intentasque preces invenitur emittere, quia et de illo primo et humili ordine qui est super recordatione futuri iudicii, is qui adhuc sub terroris poena ac metu examinis constitutus est, ita ad horam compungitur, ut non minore spiritus alacritate de obsecrationis pinguedine repleatur, quam ille qui per puritatem cordis sui munificentias Dei perlustrans atque percurrens, ineffabili gaudio laetitiaque resolvitur; incipit enim secundum sententiam Domini plus diligere, quia sibimet ampliora cognoscit indulta. |