monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, Collationes, 1, 9, XIII. De postulatione. <<<     >>> XV. Utrum quatuor orationum species simul et omnibus, an sigillatim et vicissim unicuique sint necessariae.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XIV. De gratiarum actione.

1 [Graece εὐχαριστία a verbo εὐχαριστέω, quod tam sacris quam profanis auctoribus gratias agere significat. Unde Sacramentum altaris eucharistia dicitur, alias Sacramentum gratiarum actionis; quod per eius oblationem et sumptionem Deo gratias agamus pro universis eius erga nos beneficiis, atque in primis pro hoc ipso Sacramento eiusque fructu.] Quarto deinde loco gratiarum actiones ponuntur, quas mens, vel cum praeterita Dei recolit beneficia, vel cum praesentia contemplatur, seu cum in futurum quae et quanta praeparaverit Deus his qui diligunt eum prospicit, per ineffabiles excessus Deo refert. Qua etiam intentione nonnumquam preces ulteriores emitti solent, dum illa quae reposita sunt in futuro sanctorum praemia purissimis oculis intuendo, ineffabiles Deo gratias cum immenso gaudio spiritus noster instigatur effundere.
Cassianus HOME

bav560.181 csg574.215 ubbB_V_0013.83v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik