1 | [D. Augustinus legit interpellationes, Paulino ita rescribens (Epist. 59): Pro interpellationibus autem, quod nostri habent, secundum codices, credo, vestros, postulationes posuisti. Haec interim duo, id est, quod alii postulationes, alii interpellationes interpretati sunt, unum verbum transferre voluerunt, quod Graecus habet ἐντεύξεις. Et profecto advertis. Sed nosti aliud esse interpellare, aliud postulare. Non enim solemus dicere, postulant interpellaturi, sed Interpellant postulaturi. Verumtamen ex vicinitate verbum usurpatum, cui propinquitas ipsa impetrat intellectum, non est velut censoria notatione culpandum. Nam et de ipso Domino Iesu Christo dictum est quod interpellat pro nobis (Rom. VIII). Numquid interpellat, et non etiam postulat? Immo vero quia postulat, pro eo positum est, interpellat, etc.] Tertio loco ponuntur postulationes, quas pro aliis quoque, dum sumus in fervore spiritus constituti, solemus emittere; vel pro charis scilicet nostris, vel pro totius mundi pace poscentes, et, ut ipsius Apostoli verbis eloquar, cum pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt [I Tim. |