1 | Orationes sunt quibus aliquid offerimus seu vovemus Deo, [Videtur Cassianus legisse apud Apostolum εὐχάς; cum tamen in Graeco textu qui nunc habetur non legatur εὐχάς, sed προσευχάς, id est orationes. Quam lectionem etiam D. Augustinus ita probat et confirmat (Ubi supra), ut contrariam Cassiani lectionem refutet his verbis: Orationes quas Graecus habet προσευχάς, distinguere a precibus vel precationibus omnino difficile est. Quod vero quidam codices non habent orationes, sed adorationes, quia non dictum est in Graeco εὐχάς, sed προσευχάς, non arbitror scienter interpretatum; προσευχάς enim orationes dici a Graecis notissimum est. Et utique aliud est orare, aliud adorare. Et infra, eamdem distinctionem clarius explicans: Nam eam, inquit, quam dicunt εὐχήν, raro ita Scriptura ponit, ut intelligatur oratio, sed plerumque et multo usitatius votum appellat εὐχήν; προσευχήν vero, quod verbum ita positum est, unde tractamus, semper orationem vocat. Unde hanc verbi originem, sicut superius dixi, nonnulli erudite intuentes, προσευχήν non orationem, sed adorationem dicere voluerunt, quae potius προσκύνησις dicitur. Sed quia oratio interdum dicitur, quae vocatur εὐχὴ, adoratio putata est προσευχή. Porro si usitatius, ut dixi, in Scripturis votum appellatur εὐχή, excepto nomine generali Orationis, ea proprie intelligenda est oratio quam facimus ad votum, id est, πρὸς εὐχήν. Voventur autem omnia quae offeruntur Deo, maxime sancti altaris oblatio. Hactenus sanctus Augustinus. In eamdem fere sententiam Gregorius Nyssenus utriusque vocabuli vim ac differentiam explicat his verbis (Orat. 2 de oratione Domin. Matth. VI): Cum oratis, inquit, non dixit, ὅταν εὔχησθε, id est, cum vota facitis, sed ὅταν προσεύχησθε, cum oratis; quasi id quod ad votum pertinet, officium iam ante praestitum esse conveniat, priusquam per orationem Deus adeatur. Sed quaenam est horum nominum, quod ad significationem attinet differentia? εὐχή, id est, votum, quidem promissio est alicuius rei, quae pietatis nomine dedicetur, et sacris destinetur; προσευχή autem, id est, oratio, est petitio bonorum, quae Deo cum supplicatione offertur. Quoniam igitur fiducia nobis, ut libere loquamur, opus est cum supplicaturi pro commodis nostris ad Deum accedimus, necessario quod ad votum pertinet, officium praecedet, ut eo quod a nobis praestari debebat officio functi, ita deinceps confidenter invicem a Deo beneficium petamus. Quamobrem Propheta: Vota mea, inquit, persolvam tibi, quae labia mea nuncupaverunt (Psal. LXV). Et, Vota facite, ac persolvite Domino Deo vestro (Psal. XLVI). Et paulo post: Docet igitur nos Verbum, ne prius aliquid petamus a Deo, quam aliquod ei munus acceptum et gratum obtulerimus. Vovere enim prius oportet, deinde orare; perinde ac si quis dicat sementem prius fieri, quam fructus percipi oportere. Ergo voti semina prius deiicere, atque ita ex deiectis seminibus adultas iam atque maturas fruges percipere oportet, per orationem remunerationem accipiendo. Proinde quasi colloquium cum fiducia fieri non possit, nisi per praecedens aliquod votum et donum aditus factus sit, necessario votum orationem praecedet. Haec Gregorius Nyssenus. Ex quibus intelligimus ideo orationem, qua boni aliquid petimus, dici προσευχήν, quoniam votum dicitur εὐχή, et illi cum fiducia petunt a Deo bona, qui illi antea boni aliquid devoverunt. Ne quid vero circa hunc locum ab aliis annotatum lectorem praetereat, quod superius coepi (Coll. 8 c. 17), etiam hic ascribendam duxi Petri Maturi annotationem praemissis consentaneam, quod et in aliis locis sequentibus facturus sum. Sic enim ipse in notis ad S. Antoninum (Tit. 15, c. 2, § 8): vox Graeca εὐχὴ, quam orationem Cassianus est interpretatus, tam apud profanos quam sacros scriptores votum Latine sonat. Nam ut nihil ex auctoribus externis producam, id ex his sacrae Scripturae locis perspicitur: Gen. XXVIII: Καὶ ηὔξατο Ἱακὼβ εὐχὴν λέγων, id est: Et vovit Iacob votum dicens. Et XXXI: Καὶ ηὔξω μοι εὐχήν, id est, Votum vovisti mihi. Et Levit. VII: καὶ ἐὰν εὐχὴ ᾖ, ἢ ἑκούσιον θυσιάζῃ τὸ δωρον αὐτοῦ, id est, Et si votum fuerit, vel voluntarium sacrificaverit donum suum. Et alias passim. Orationem igitur pro voto usurpans, aperte ostendit monachos votis tribus, quibus hodie religiosi sunt astricti, illo iam saeculo fuisse obligatos, et obedientiae in primis, cum orabant seu vovebant se mortificatos cunctis actibus saeculi tota cordis intentione Domino servituros; paupertatis vero, cum spretis omnibus opibus se in contritione cordis et paupertate spiritus Domino cohaesuros spondebant; castitatis denique votum nuncupasse se aperte produnt, cum se purissimam corporis castitatem, et immobilem animi patientiam exhibituros promittebant. Quare quod (ut novi quidam monachorum insectatores tradunt) veteres illi religiosae vitae duces et sequaces non ita liberi in hoc vitae statu erant, ut eis integrum esset, quotiescumque vellent, a suo proposito recedere. Haec ipse.] quod Graece dicitur εὐχή, id est votum. Nam ubi dicitur in Graeco τὰς εὐχάς μου τῷ Κυρίω ἀποδώσω, in Latino legitur: Vota mea Domino reddam [Psalm. |
2 | Illud quod legimus in Ecclesiaste, Si voveris votum Deo, ne moram feceris reddere illud [Eccles. |
3 | Quod ita ab unoquoque nostrum implebitur. Oramus, cum renuntiantes huic mundo spondemus nos mortificatos cunctis actibus et conversationi mundanae, tota cordis intentione Domino servituros. Oramus cum promittimus, saeculari honore contempto ac terrenis opibus spretis, in omni contritione cordis ac paupertate spiritus nos Domino cohaesuros. |
4 | Oramus cum pollicemur nos purissimam corporis castitatem seu immobilem patientiam exhibituros esse perpetuo, vel cum de corde nostro radices irae sive tristitiae mortem operantis vovemus funditus eruendas, quae cum desidia resoluti atque ad antiqua vitia recurrentes, minime fecerimus, erimus orationum nostrarum ac votorum rei, diceturque nobis: Melius est non vovere, quam vovere, et non reddere [Eccl. |