monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 1, 9, X. De ordine specierum orationis. <<<     >>> XII. De oratione.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT XI. De obsecratione.

1 Deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes [I Tim. II]. [D. Augustinus loco supra citato (Epist. 59), pro obsecratione legit deprecationem, quam et a precibus sive precationibus ita distinguit: Precationem, inquit, et deprecationem multi idem putant, et hoc quotidiano usu omnino praevaluit. Qui autem distinctius Latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus vero in devitandis malis; precari enim dicebant esse precando bona optare; imprecari mala, quod vulgo iam dicitur maledicere; deprecari autem precando depellere.] Obsecratio est imploratio seu petitio pro peccatis, qua vel pro praesentibus vel praeteritis admissis suis unusquisque compunctus veniam deprecatur.
Cassianus HOME

bav560.180 csg574.214 ubbB_V_0013.83v